De primo experimento interretiali

Scholis terminatis, inter memetipsam cogitabam quid mensibus aestivis agere potuissem. Inter ceteras res quibus dedita sum, velut calles montanas percurrere aut cum amicis interretialibus colloqui, linguam latinam colere valde me delectat. Quamobrem diarium interretiale creare constitui. Bene scio id arduum esse quia incidere in errorem facile est. Sed, si vobis placet, corrigite errata mea, quaeso, amici, ut rectam viam invenire possim.

8 pensieri su “De primo experimento interretiali

  1. salve …scriptrix! (nondum scio quod nomen tuum sit). Ego quoque hoc aestate diarium latinum incepi, sed non in interrete sed in papyro, quod multos errores scio me adhuc facere. Sed ob blogum tuum potest fieri ut nunc audeam egomet diarium interratiale quoque scribere! Si vis, possumus aliquantulum loqui per e-mail aut forsitan per alias retes ut Facebook. Ab insulis canariensis, in Hispania sitis, te scribo. Bene vale.

    "Mi piace"

  2. Sandra Ballón

    Salve! Mane eram cum meis discipulis in aula. Dum quaerebam quid facere inveni tuum blogum quod est magnificum. Fortasse anno veniente iubeo meos discipulos scribere blogum ut hunc in quo res novae scriptae sunt. Ab Hispania quoque scribo, in Baetica provincia. Bene vale!

    "Mi piace"

  3. Salve! Hodie mane eram in aula cum meis discipulis et dum quaerevam quid facere hodie inveni tuum blogum. Habuisti magnificam ideam quia in lectionis nos possumus loquere de novis rebus qui placent adulescentibus. Neque ego possum scribere bene, sed puto hanc ideam bonam esse ad scribere et intelligere melior. Complimenti ab provincia Baetica!

    Sandra

    "Mi piace"

Lascia un commento