Hac hebdomade Pediludus Europaeus in Gallia incepit. Pedilusores totius Europae sub oculis mundi certamina disputare videntur.
Heri gavisa sum quia nostri undecim pedifollistae Itali contra Belgas vicerunt, cum rete duabus vicibus cepissent. Hic spectare potes secundam metam turmae Italicae
Quare non gaudeam? Ludus valde me delectavit motus animi mei suscitans. Insuper optime fecerunt Buffon, Giaccherini, Pellé, Bonucci inter omnes lusores. Attamen gaudium meum moderatum est. Quare tale sit, fortasse requiritis. Haec est ratio. Certamina internationalia concordiam populorum augere deberent, ut dicunt. Re vera ita non est. Enim per vias urbium in quibus decertationes fiunt, saepissime pedifolli fanatici animis adeo excitatis rixas inter se vel contra custodes publicos agunt pugnantes et intra et extra stadium. Nec desunt qui sauciati maneant.
Estne igitur pedifollium ludus an bellum? Utinam quid de his certaminibus sentiatis mihi scribere possetis!
Enixe fruor commentaris tuis. Si velis, lege quaeso commentarios meos ad http://quodiversusabis.blogspot.com.au.
"Mi piace""Mi piace"
Laete scripta tua legam. Vale!
"Mi piace""Mi piace"
Hujus diárií gaudeó, quippe quod et sat pláné sit scríptum ut intellegere possim et sat perdiserté ut eó máximopere fruar! Grátiás quam plúrimás tibi agó!
"Mi piace""Mi piace"
Gratias plurimas tibi! Vere comis es.
"Mi piace""Mi piace"