De animalibus

“Gradus humanitatis cuiusdam populi metitur modo quo animalia tractantur.” Ita aiebat ille Magnanimus Gandhi.
Omnibus rebus consideratis, varia genera habituum erga animalia agnosci possunt.
Primus est usus inter dominum et animal quod domesticum dicitur. Multa et clara exempla huius generis in operibus praestantissimis sunt: quis non recordatur Argum, Ulixis fidelem canem, qui primum eum agnovit a bello Troiano redeuntem decem post annos et paulo post vitam finivit?

Argo_Ulisse
Etiam in interreti affectus inter dominos et eorum animalia ampie confirmatur. Multi amici mecum apud Twitter pipiantes domi secum habent feles aut canes quos valde diligunt. Primi inter omnes citandi sunt pipiator japonicus Vallensis et eius amatissimus canis “Tibi”.
Nec desunt exempla amoris inter humanos et felinos, ut ligamen quod unit felem Norvegicum “Pusur” eius domino vel illud quod iungit feles hispanicos “Purru” et “Guntercito” eorum dominis Pilar et Benja.
Deliciosa est etiam “Duffles” quae in mentem mihi revocat meum carum “Trippy”.

Sunt deinde qui animalibus abuteri videntur plus quam ea amare , alii ut  famam aut lucrum capiant, alii ut utraque obtineant. Id est quod accidit in ludis circensibus et in tauromachiis.

zoo
Ludus circensis in Sina
corrida
Tauromachia in Hispania

Etiam in retibus socialibus fieri potest ut sympathica animalia fons lucri sint eorum dominis, ut celeberrima feles querula  “Grumpy Cat” anglice nuncupata.
Indigni vocari homines sunt autem qui deserunt, cruciant aut necant bestias sine ratione ulla.
Postremo non obliviscendum est et multis nostrum animalia esse cibum et  experimenta scientiaeque pervestigationes saepissime animalibus niti.
Quocumque modo cogitamus, semper nobis recordandum est nomen “animal” e verbo “anima” derivare.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...