Tacere non possum de itinere meo hesterno. Abhinc aliquot dies iam locuta sum vobis de ponticulo quod artifex bulgaricus Christo super aquas lacus Sebini creavit. Opus “The Floating Piers” nuncupatum singulare, sui generis primum atque unicum est.Quamobrem id ardenter visere volebam. Insuper facile est autoraeda petere lacum Sebinum (lago d’Iseo) qui non longe abest ab urbe mea (Cremona-Iseo).
Multum minus facile autem fuit ad ponticulum pervenire et ambulationem expetitam conficere varias propter difficultates. Iam sciebam concursum peragratorum altissimum esse (centum milia turistorum per diem). Ideo decrevi consilium sequi amicae, quae iam diebus praeteritis excursum fecerat. Ut ea mihi suffuserat, ut in scapham conscenderem Montem Insulam (Monte Isola) petens non Sulcium (Sulzano) ii, ut maior pars personarum facit, sed Sarnium (Sarnico) ubi, secundum amicam, numerus viatorum multum inferior esse debuisset.
Sed omnes spes vanae factae sunt cum in vico pedem posui: longissima series hominum varia sexu, aetate et lingua, ante tesserarum officium iam primis diluculi lucis stabat ad emendas tesseras ad navigationem necessarias.
Consequenter circiter tres horas expectare debui ut tesseram navigationis ego quoque emere possem. Sed solum duabus horis post tesserae emptionem egredi potui.
Interea decrevi vicum Sarnium visitare et ambulare apud oras lacus in cuius aquis candidos cycnos mirare potui.
Deinde cum quadraginta quinque minuta enavigavissem, tandem Montem Insulam attigi.
Impatiens ponticulum calcandi, denuo delusa mansi: iterum expectandum mihi fuit antequam desiderium meum efficere possem. Enim tantum quinquaginta personae alternis vicibus ad ponticulum accedere poterant.
Vicissitudine mea expectata, demum aliquot gradus descendi et pedes meos in ponticulo posui.
Deinde contenta ambulavi aspectum amoenum mirans sub sole cocenti et ultimo idem laboriosum iter inversum usque ad vicum Sarnium feci Cremonam perveniens tredecim horis post discessum meum.
Parvae meae Odusiae restant hodie quattuor res: lassitudo, dolor capitis, erythema solare et praesertim magna satisfactio.