Secundum antiquum adagium italicum “Risus bonum sanguinem facit”, id est salutem iuvat. Saltem ita videtur.


Sed antiqui de risu aliter cogitabant. Eorum sententia enim ridendo vel, ut melius dicatur, nimis ridendo, aequilibrium nostrum amittimus. Socrates, exempli gratia, homines hortabat ne amantes risus essent, quia risus immodicus immodicam commutationem interiorem producit (Πολιτεία 3, 388e).
Romani severiores Graecis erant: “risus abundat in ore stultorum” – aiebant. Attamen id non impediebat quominus Graeci Romanique facetias diligerent. Etiamsi eae voce tradebantur, tamen ad nos pervenit opusculum cui titulus est “Philogelos”, quinto saeculo p. Chr. n. scriptum, in quo CCLXV nugae colliguntur.
Antiquitus igitur ita ut temporibus nostris genera nonnulla personarum extabant quae variis rationibus facetiarum argumentum praecipuum erant: avari, zelotypi, invidi, incolae quarundam urbium, et feminae, praesertim illae coxis laetis praeditae, ut ita dicam. Peculiaris observantia deferebatur anibus, quae secundum quoddam locum commune Graecis carum, sexus perenniter sitientes erant. Exemplum vobis offero.
Γυναῖκες
245 A
Νεανίσκος γραίας δύο καπριώσας ἐκάλεσε, πρὸς δὲ τοὺς οἰκείους διακόνους ἔφη· τὴν μίαν κεράσατε, τὴν δὲ θέλουσαν ἀφροδισιάσατε. αἱ δὲ ὑφ᾽ ἓν εἶπον· ἡμεῖς οὐ διψῶμεν.
Imperitia quoque risum movebat, ut facetia sequens monstrat:
Ἀφυεῖς
201
Ἀφυεῖ μάντει προσελθών τις ἐξ ἀποδημίας ἀνιὼν ἠρώτα περὶ τῶν οἰκείων. ὁ δὲ εἶπεν· ὑγιαίνουσι πάντες, καὶ ὁ πατήρ σου. τοῦ δὲ εἰπόντος ὅτι ὁ πατήρ μου δέκατον ἔτος ἔχει ἀφ’ οὗ ἀπέθανεν – ἀπεκρίνατο· οὐδὲν γὰρ οἶδας τὸν κατὰ ἀλήθειάν σου πατέρα.
Alia exempla hic legi possunt
Romae autem facetiae Italo aceto condiebantur. Italum acetum Horatius (I, 7, 32) definivit quendam spiritum plebeium inverecundum, causticum et vulgarem, sed iocis effervescentibus plenum.
Dicitur Cicero ipse fuisse vir magni leporis. Enim cum Lentulum, generum suum, exiguae staturae hominem, longo gladio accinctum vidisset, “Quis” – inquit – generum meum ad gladium alligavit?” . Traditur etiam illum oratorem, dum in tribunali causas agebat, iudicum iuratorum risum movere opportune scivisse. Varia exempla huius Arpinatis dotis nobis sunt: “Qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?”, olim quaesivit ex adversario Pontidio. “Tardum!”, adiunxit Cicero.
Lepos Romanus et in inscriptionibus testimonium habet. Nota est inscriptio Aeserniae inventa et in Museo Lupariensi (Musée du Louvre) conservata:
L. CALIDIVS EROTICVS
SIBI ET FANNIAE VOLVPTATI V(ivus) F(ecit)
COPO COMPVTEMVS: HABES VINI I (sextarium unum); PANE(m)
A(sse) I; PVLMENTAR(ium) A(ssibus) II; CONVENIT; PVELL(am)
A(ssibus) VIII; ET HOC CONVENIT; FAENVM
MVLO A(ssibus) II; ISTE MVLVS ME AD FACTVM
DABIT
Caupona porrigit computum viatori qui nihil contra dicit de pretio vini, panis, plumentarii et gratiarum cuiusdam puellae, at facete exclamat duos asses causa faeni mulo solutos eum perdituros esse.
Facetiae igitur multae, variae, iucundae et utiles apparent. Sed non omnes apti sunt ad eas narrandas, quia nugae res seria sunt!
AMO commentarios de puero inepto! Ab ineunte aetate legebam opera huius personae anglice, etiam spectaculos huius tituli una cum amicis vidi. Qua de causa magnopere gavisa sum, quod potui hoc libro quoque latine frui.
Narravit Mozart in carmine iocum quendam antiquum, sed (mea sententia) lepidum. Difficile lectu: https://www.youtube.com/watch?v=sTRlabuB64s
"Mi piace""Mi piace"
Carmen tam audax nesciebam, cara puella!
"Mi piace""Mi piace"