De Natura noverca

Abhinc aliquot diebus feriis aestivis fruor in Camunorum valle. Versor in pagulo separato nomine ‘Creelone’ apud Burnium (Borno), vicum in corde Alpium Orobiarum situm.

IMG_3807
Omnibus diebus, statu caeli sinente, per calles montanas ambulo aerem purum respirans et amoenos prospectus mirans.

IMG_3822IMG_5923

 

 

 

 

 

 

Sic mens mea alternis vicibus et vacua facta est et repleta cogitationibus variis. Impassibilis rerum naturae maiestas, exempli gratia, in mentem meam revocavit illum celebrem dialogum cui titulus est “Dialogo della Natura e di un Islandese” scriptum a Iacobo Leopardi, poeta, philologo et philosopho, cuius forma mentis me fascinat.

copertina_operette_morali
Argumentum dialogi fortasse non omnibus notum est: Islandicus quidem se disiungit a societate et ab hominibus eorum vehementiae et aemulationis causa. Hoc facto, de inhospitalitate regionis Islandicae se interrogat. Incipit igitur iter facere per omnem orbem terrarum ut locum meliorem et aptiorem animo humano invenire possit. Ita reperit coeli status varios, sed semper naturae humanae noxios. Peregrinatio ergo fit impossibilis fuga quae eum ducit ad conspectum eius acerrimae inimicae, Naturae ipsius. Cum ea Islandicus dissertat de physicae legibus quae universum regunt. Tales leges – Natura explicat – non ad bonum hominis creantur. Islandicus deinde e Natura quaerit: “Cui placet vel cui prodest ista infelicissima universi vita?”. Dum in talibus cogitationibus stant, fertur supervenisse duos leones  tam macros propter inediam qui vix vim habuerunt ut Islandicum ederent. Alii autem aiunt, dum Islandicus loquebatur, ventum fortissimum surrexisse et eum in terram stravisse et super eum superbum mausoleum ex arena factum aedificavisse.
Ergo Natura ullum responsum Islandico dat. Enim, secundum Iacobum Leopardi, “omnia arcana sunt, dolore nostro excepto” (“Arcano è tutto, fuor che il nostro dolor.”-“Canti”,  “Ultimo canto di Saffo”).

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...