Forte incucurri in paginam retialem Musei Archaeologici Florentiae (MAF) ubi simulacrum magni momenti conservatur. De Chimaera Arretii agitur, opus praestantissimum artis Etruscae V saeculo vel initio IV a. Ch. n. effectum, sed adhuc actuale eius significationis causa. Enim “Id Chimaera est” aut “Chimaeram insequeris” dicere solemus ut indicemus desiderium, imaginationem vel somnium impossibile.

Chimaera, monstrum formatum ex tribus animalibus, leone, capra et serpente, ignem ex ore spirans, fructus unionis inter Echidnam et Typhoeum, genita una cum Cerbero, Orthro et Hydra Lernaea, a Bellerophonte occisa est potissimum ope equi alati Pegasi.

Creatura mythologica iam comparet in Iliade homerica (VI, 180-183):
ἣ δ᾽ ἄρ᾽ ἔην θεῖον γένος οὐδ᾽ ἀνθρώπων,
πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ δράκων, μέσση δὲ χίμαιρα,
δεινὸν ἀποπνείουσα πυρὸς μένος αἰθομένοιο,
καὶ τὴν μὲν κατέπεφνε θεῶν τεράεσσι πιθήσας.
Sed etiam in operibus Vergilii, Hesiodi, Platonis et Phaedri apparet.
Quid igitur repraesentat animal istud? Variae hypotheses proferuntur. Sunt qui putant Chimaeram summam vitiorum: leo violentia est, serpens perfidia et capra luxuria. Contra virtus in Bellerophonte incarnatur. Alchimia professores autem Chimaeram ita explicabant: leo est animus, vis, sol, calor aestasque; serpens repraesentat malum, noctem, senectutem hiememque; capra denim est transitio, crepusculum, autumnus et ver. Ergo in Media Aetate Chimaera facta est signum mutationis, sed significatione negativa praeditum.
Cum anno MDXXXIII simulacrum inventum est, id fractum erat. Fuit ideo necessarium opus recomponere. Hoc faciendo refectores magnum et grave mendum commiserunt: serpens enim invehi debuisset contra Bellerophontem et non cornu caprae mordere! Sed errare humanum est, nonne?
Heri sicut hodie homines monstra fugentia insequuntur vel monstra effugiunt. Heri Chimerae, hodie Pokemonstra.
