ADMIROR O PARIES TE NON CECIDISSE RVINIS
QVI TOT SCRIPTORVM TAEDIA SVSTINEAS (CIL IV, 2487)
Hoc distichon in Pompeiorum muris repertum est. Urbs Campana enim conservat multas et varias inscriptiones parietarias, quae nobis tradunt testimonium civitatis vivae, affectionibus et cupiditatibus plenae. Vita cottidiana urbis resonat in sententiolis praeconialibus, in nuntiis spectaculorum, in cauponarum insignibus, in obtrectationibus personalibus et praesertim in sententiis amore cupidineque redundantibus. Amor in muris Pompeianis evocatus fines non habet: a sententiis aulicis et poeticis usque ad affirmationes scurriles exspatiatur, imperativus categoricus est:
QVISQVIS AMAT VALEAT PEREAT QVI NESCIT AMARE
BIS TANTO PEREAT QVISVIS AMARE VETAT (CIL IV, 4659)

Amorem aegritudinem esse asserebat gladiator retiarius Crescens, qui poenas amoris puellarum curabat:
CRESCENS RETIARIVS PVPARVM NOCTVRNARVM SERATINVS MEDICVS (CIL IV, 4353)
Puellae igitur “pupae” vernaculo idiomate campano appellabantur:
PVPA QVE BELA ES
quidam scripsit, utens verbo “bela”, quod, sicut “bella”, erat adiectivum typicum sermonis familiaris pro docto “pulchra”; et denuo,
VASIA RAPVI, QVAERIS, FORMOSA PVELLA.
Amans cornigerus autem deplorabat:
NYCHERATE VANA SVCCVLA
cum porcula comparans amasiam. Ex ipso verbo “succula” derivat vocabulum vernaculi idiomatis neapolitani “zoccola”, quod lupam indicat. Amantes infelices tam irati erant ut ipsam deam amoris minarentur:
VENERI VOLO FRANGERE COSTAS/FVSTIBVS ET LVMBVS DEBILITARE DEAE/SI POTEST EA MIHI TENERVM PERTVNDERE PECTVS, QVIT EGO/NON POSSIM CAPVT ILLAE FRANGERE FVSTE? (CIL IV, 1824)

Non rare accidebat ut puellae blanditias masculinas spernerent, ut patet e verbis sequentibus: SERENA ISIDORVM FASTIDIT. Aliae iuvenes mulieres autem eorum sponsum reprehendebant: INDECENS ES, scribit Virgula de amasio Terentio.
Amor mercenarius valde diffusus erat inter Pompeianos. Enim in urbe, in qua tantum triginta quinque milia habitantes vivebant, erant XXXV lustra, inter quae distingui poterant XIX lupanares (aedificia propria ubi homines actus sexuales cum meretricibus vel cinaedis facere poterant), VII postribula (conclavia separata a privatis erecta apud eorum domus) et IX cellae meretriciae (cubicula in domibus privatis sita et locata ad congressus sexuales). Ad meretricium se referunt inscriptiones sequentes:
SVM TVA AERE (CIL IV, 5372)
vel:
SI QVIS HIS SEDERIT/LEGAT HOC ANTE OMNIA:/SIQVI FVTVERE VOLET/ATTICEN QVAERAT ASSIBVS XVI (CIL IV, 1751).


Tandem muri pompeiani et amoris paterni testes sunt:
IVVENILLA NATA DIE SATVRNI, HORA SECVNDA VESPERTINA, IIII NONAS AVGVSTAS.
Haec verba anno LXXIX p. Ch. n. scripta sunt. XXII post dies parvula Iuvenilla et eius miser pater saxis liquefactis sepulti sunt .