“Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente” (Aeneis. Lib. VIII, 525): talis sonitus praeterito die Mercurii pauca sed dira secunda auditus est ab incolis Italiae centralis, dum in corde noctis in eorum lectis dormiebant. Paulo post circa eos omnia ruina et mors facta sunt: terrae motus eos visitavit.
Quid sit terrae motus nobis scientia explicat: effectus subitae energiae liberationis in crusta Telluris quae undas seismicas producit.
Etiam antiqui tale portentum explicare conati sunt. Secundum Graecos, Neptunus Enosigaeus (Ποσειδών Ε(ν)νοσίγαιος), cum iratus erat, terram tremere faciebat tridente suo eam percutiens.

Romani considerabant terrae motus prodigia alios eventus terrenos praenuntiantia. In tertia oratione in L. Catilinam (III, 18) Cicero loquitur de facibus caelique ardore, de fulminum iactibus et de terrae motibus et adiungit: “ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere di inmortales videntur…”. Romanorum opinio solidior facta est cum, anno LXXIX p. Ch. n., violenti terrae motus litora Campana pepulerunt antecedentes montis Vesuvii eruptionem, quae Pompeios destruxit.

Seneca de terrae motu disserit in Naturalium quaestionum libro tertio:
[21,2] Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus mouetur terra. Utrique nomen est proprium: altera succussio est, cum terra quatitur et sursum ac deorsum mouetur, altera inclinatio, qua in latera nutat alternis nauigii more. Ego et tertium illud existimo quod nostro uocabulo signatum est; non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est; nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur sed uibrantur, res minime in eiusmodi casu noxia; sicut longe perniciosior est inclinatio concussione: nam nisi celeriter ex altera parte properabit motus qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur.
Vehemens (magnitudine 6.2) et succutiens fuit ipse terrae motus qui abhinc paucos dies Latium devastavit, plane destruens urbem Amatricem.

Quassationibus suis continuis Terrae motus fabulas varias inspiraverunt. Inter omnes placet mihi illa Sicula, saeculo XIII exeunte scripta, quae de iuvene Messanensi “Colapesce” (id est Nicolaus Piscis) appellato narrat.

Puer mare tam amabat ut degeret diei magnam partem demersus in imis Siciliae orientalis litoris aquis, formas, vitam coloresque illius magici mundi mirans. Olim iuvenis in hiatus se mersit, ut poculum aureum quaereret sine quo filiam tyranni Messanae in uxorem ducere non potuisset, et inter squalos minaces animadvertit eius patriam sustineri tribus columnis positis sub Siciliae tribus verticibus geographicis: alia in bono statu erat, alia laesa apparebat, et alia, quae sub eius urbe, Messana, stabat, fractura erat. Emersus poculum tyranno dedit, sed rex, filiae precibus insensibilis, coegit “Colapesce” in mare iterum descendere: si anulum pretiosissimum invenisset, principissae manum obtineret. “Colapesce” numquam rediit. Fertur eum permansisse in imo mari ut columnam fractam omnibus viribus suis sustineret ad patriam servandam.