Fabulam lepidam a Murakami Haruki in opere cui titulus est 1Q84 scriptam Latine vertere conata sum.

Feles in subtegulaneo magno muri masculo occurrit. In angulum impulsus, sine via effugii ulla, mus tremens inquit: “Domina feles, quaeso, noli me edere. Mihi redeundum est ad familiam meam. Liberi mei esurientes me expectant. Sine me effugere”. Feles respondit: “Noli sollicitari. Quoquo modo te non ederem. Ut sincere loquar, etiamsi voce alta dicere non possum, vegetariana sum. Nullum carnis genus edo. Quamobrem magna fortuna est tibi me oppetivisse.” Mus dixit: “Hem, quam pulchrum diem! Vere fortunatus sum quia felem vegetarianam oppetivi!” Sed post temporis punctum, feles in murem invecta est, eum falculis immotum retinuit et dentes suos in eius gula adegit. Mus se torquens dolore, ultimum spiritum trahens inquit: “Sed nonne dixisti te vegetarianam esse carnemque non edere? Nonne igitur mentita es?”. Feles sibi mustaceos lingens respondit: “Ego carnem non edo. Mentita non sum. Etenim cum domum revertero, te lactuca mutabo”.
Id quod fabula docet implicitum est. Quid nobis Murakami dicere vult, vestra sententia?
Salue, cara Rosa. Nescio quid Murakami hac fabella dicere uoluerit. Sed in mentem statim uenit meam illa notio rerum quae dicitur ‘motus naturalis’. Aristotelica enim in physica reditus ad ordinem appellatur “naturalis motus”, qui obstat ne omnis “uiolentus motus” siue “contra naturam” perpetuus sit.
Alexandra.
"Mi piace""Mi piace"
Salve et tibi, cara Sandra. Fabula varias considerationes suscitat, inter quas tua acutissima est. De eius significatione cum @malusdiscipulus heri apud Titter disserebam. Nostra sententia, fabulatio dicere vult rerum naturam (et idcirco felium quoque) mutari non posse. Insuper hoc docere videtur narratio: verba ultra sensum litteralem significant.
"Mi piace""Mi piace"
Vobis assentior de fabulae sensu, non puto tamen hoc verum esse quod saltem homines -non alia animalia profecto!- eorum naturam mutare possunt.
@qqqmiracle
"Mi piace""Mi piace"
Tecum sto. Et pulchras paginas de hoc argumento in tractatu “De Principatibus” Nicolaus Machiavellus scripsit.
"Mi piace""Mi piace"