O gladiator, mi gladiator

Ut hodie pilae coriaceae lusores vel clari athletae a puellis mirantur, ita Romae antiquis temporibus gladiatores personae valde amatae a mulieribus erant. Inlecebrae gladiatorum  documenta supersunt in inscriptionibus Pompeianis quae ad posterum memoriam variorum gladiatorum nomina tradunt.

gladiatori

Celadus, e. g., gladiator Thracius (id est qui armis Thraciis dimicat) evidenter praeclarus erat ita ut retiarius Crescens, qui reti suo, quo una cum tridente luctabatur, ceperat non solum adversarios, sed etiam pulchras pupas.

Traex Celadus, retiarius Crescens puparum dominus. (CIL IV, 4356)

Insuper Crescens aegritudines sanare poterat:

Crescens retiarius puparum nocturnarum seratinus medicus. (CIL IV, 4353)

Restitutus autem multa puellarum corda fregit:

Restitutus multas decepit saepe puellas. (CIL IV, 5251)

Decimus Iunius Iuvenalis (Saturae, VI) narrat Eppiam, senatoris uxorem, relicto marito, immo per mare ad terras longinquas peragravisse ut sequeretur adamatum Sergiolum, certe minime pulchrum et vultu deturpato, sed gladiatorem. Ars gladiatoria ipsa – ut Iuvenalis ait – eum quendam Hyacinthum faciebat, hoc est similem Hyacintho, pulcherrimo puero ab Apolline amato.

img_6890
Effigies civium communium et clarorum gladiatorum  iocose pictae in muris Pompeianis

Sed pulchritudo in oculis aspicientis est, nonne?

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...