Nomen speculum derivat e verbo specio, quod actionem intuendi indicat. Tali instrumento enim utimur ut eius superficies lucida, tacta radiis lucis, imagines rerum quae ante speculum sunt reddat. Re vera ad nos ipsos inspiciendos praesertim ad speculum recurrimus, sed saepe accidit ut in quibuslibet superficibus reflectentibus formas nostras aspiciamus.

Quis non recordatur de Narcisso, formoso puero qui in fluminis undis, cum bibere incepit, suam imaginem vidit eamque statim amavit? Aqua igitur primum speculum ad venustatem mirandam fuit. Sicut praestans adulescens ab Echo amatus, etiam mala regina, in clarissima fabula de Albanive, suam in speculum imaginem intueri solebat rogans:

Speculum igitur res profana esse videtur. Re vera id est symbolum valde difficile. In primis tale instrumentum signum est scientiae (repercussus-repercussio): qui speculo se ipsum aspicit se noscit et se a-gnoscit. Ergo cognoscere significat mundum in speculum inferre, reddere eum repercussum qui observari potest. Tamen id est etiam illusionis signum, quia quod in speculo videtur in realitate non extat. Insuper speculum interpretari potest ut signum consilii dei qui in apparentia se patefacit.

Scientia et illusio igitur tam stricte iunctae sunt ut prima collustret et eodem tempore illudat. Et nos ipsi et mundus quem observamus illusio ludo speculorum creata sumus.