Versus amore pleni

Petrus Paulus Pasolini, praeclarus scriptor, poëta moderatorque cinematographicus Italicus, breve per tempus (ab anno MCMXXXIII usque ad annum MCMXXXV) vixit in urbe mea, ubi studuit in lyceo classico “Daniele Manin”. Is fuit vir litterarum acuto et providenti ingenio praeditus. Quam ob rem multi et temporibus nostris sunt qui eum desiderant. Dum puer vivebat apud nos, versus sequentes scripsit, quos vertere in linguam latinam conata sum.

img_4031

De clamore Hectoris erga Helenum
(Cremonae anno MCMXXXIII)

Graecus prospectus cum Xantho
et Ida, in febrili caeruleo splendet.

Clamor Hectoris erga Helenum et ferocia
Minervae, dea omnium dilectissima,
me sollicitant: nolo hastam
Hectoris ad irritum arenam tangere.

Solus, in planitie pulverulenta,
ille se movet perfecto cum ardore
armorum… Et me adhuc facit
reverentem ille Sponsus, ille Heros, in puncto
mortis, tam solus.
Morte eius acta
nunc scio in pectore mihi dirupisse
amorem.

(P. P. P.)

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...