De elogio Claudiae

Hospes, quod deico, paullum est, asta ac pellege.
Heic est sepulcrum hau pulchum pulcrai feminae.
Nomen parentes nominarunt Claudiam.
Suom mareitum corde dilexit souo.
Gnatos duos creavit. Horunc alterum
in terra linquit, alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo.
Domum servavit. Lanam fecit. Dixi. Abei.
(CIL I2, 1211)
Saeculo secundo exeunte Claudia e vita excessit.  Eius inscriptio funebris  non solum defunctam retrahit, sed etiam speculum est condicionis femineae quae firma permansit totam per historiam Romanam, cum res publicae, oeconomicae et sociales mutarent.
Quomodo igitur esse debebat mulier quaedam Romana, optimatibus iudicantibus?
matrona
Imprimis naturaliter formosa (pulchra femina) cui sepulcrum sumptuosum (sepulcrum hau pulchum)  necessarium  non erat. Luxus enim signum demutationis morum a nonnullis viris nobilibus habebatur, inter quos Cato Censorius notus est. Momenta primoria in vita mulierum existimabantur haec: impositio gentis nominis (Nomen parentes nominarunt Claudiam), matrimonium (Suom mareitum corde dilexit souo) et maternitas (Gnatos duos creavit). Inter lineas etiam comprehendere possumus temporibus illis mortalitatem infantilem altam fuisse (alium sub terra locat). Momentum ultimum existentiae scilicet repraesentatur monumento ipso quod in prima persona loquitur. Sequitur brevis descriptio Claudiae indolis: amabilis erat in loquendo (Sermone lepido), sed, clare, sermo femineus concisus esse debebat. Matrona Romana enim publice loqui non poterat, quia id facere et se denudare quasi idem erant, ut rex Numa antiquitus aiebat. Pariter modus agendi conveniens et moderatus (incessu commodo) esse debebat. Vestes et ornatus repraesentabant statum iuridicum mulieris, inviolabilis quia evidenter matrona erat. Feminae condicionis inferioris autem amiculum induebant, signum evidens status socialis inferioris. Demum describuntur sola negotia quae apta erant feminis honestis: res domesticae et lanificium.
Domi mulier, in foro vir.

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...