Festivitates nataliciae imminentes sunt. Augurium Petri Pauli Pasolini meum quoque est. Vobis exopto non lucem nataliciam, illam artificialem quam coniuncte Capitalismus et Ecclesia producunt, sed claritatem quae exspirat e luctis quae solae spem rerum futurarum dant.

Ultimi dies anni sunt. Rerum copia
accendit, ad vesperum, omnibus in hominibus
quandam insaniam: voluptatem tacitam
feliciores fieri quam sint …
Spes semper pietatem gignit: etiam
parvus civis quam maxime caecus recte facit
eam habere, eius causa tremere: tempus est
in quo is quoque tandem fervore vivit.
Et Caput totum huius miserae nationis
tantum angor est raedarum, cursus
anxius ad antiquos sumptus
natalicios, ut in necessitatem resurrectam versus.
O potens lux Iulii[1], revertere, obscura
hoc debile crepusculum pacis, hoc solacium quod metus est:
redde verba dolori silenti.
Mitte cadavera adhuc sanguinolenta
iuvenum quos tu, potens, illuminavisti:
huc veniant, inter istos iterum ricreatos
bene cogitantes, apud hanc gentem immemorem.
Veniant, secum trahentes claritatem tuam fororum
e pugnae campis vel coemeteriis factorum,
inter has cynicas ecclesias ubi genus
servorum redit ad vilitatem suam hesterni diei.
Veniant inter nos, quibus tantum superest
spes luctae desperantis:
plus non est lux Natalis, vel Paschae.
Tu es lux, iam, Italiae verae.
(Pier Paolo Pasolini, l’Unità, n.3, a. XVI, 21 gennaio 1961)
[1] Die septimo mensis Iulii anno MCMLX, dum manifestatio syndicalis eveniebat, quinque operarii, qui omnes parti communistae favebant, a custodibus publicis necati sunt.