De Medea inversa

“Bonus esto aut domina Cianciulli advenit.” Hoc abhinc non multis annis parentes parvulis dicebant in vico Italico Corrigio (Correggio) appellato.

corso_mazzini_correggio
Correggio, Corso Giuseppe Mazzini

Sed quis erat ista femina tam timenda? Si scire vis et sine pavore es, lectionem hanc pergere audere potes.

leonarda-cianciulli2
Leonarda Cianciulli

Leonarda Cianciulli necatrix serialis erat, nota sub “Saponificatricis” nomine. Illa “Saponificatrix” historiam aerumnosam post terga habebat. Innubit Raphaeli Pansardi paulo ante primum bellum mundanum, nolente eius matre, quae eam diviti consobrino in matrimonium dare volebat. Septendecim praegnationes habuit  et genuit quattuordecim filios, quorum primi decem causis arcanis perierunt. Mater filiae maledixerat ei praedicens nullos eius liberos supervicturos esse dum Leonarda viva permansisset. Et ita fuit.

Terrae motus qui anno MXMXV Marsicam percussit, destruxit domum in qua vivebat par coniugum, qui Corregium migrare decreverunt. Hac in urbe, etiam pensitationis terrae motus gratia, ad tranquillitatem oeconomicam redire quiverunt. Futura “Saponificatrix” vel luxum aleae sortium publicae ludum ludere sibi concedere poterat!

Primae victimae dominae Cianciulli nomen erat Ermelinda. Ea, sicut aliae duae, Francesca et Virginia, quae eam secutae sunt, intima amica Leonardae erat. Omnes tres improvise vicum reliquerunt bona causa: alia antiquo amore, alia bono labore… Omnes tres finem habuerunt in magna olla dominae Cianciulli: singulas necavit “Saponificatrix” et, corporibus in partes secure concisis, eas in cortina fervere fecit ex eis depromens saponem. Narratur eam ossibus farinam fecisse qua utebatur ad paranda crustula quae hospitibus offerebat.

cianciulli
Leonarda Cianciulli, eius victimae et arma quibus usa est ad eas necandas

Voces terribiles quidem circumire inceperunt et custodes publici, quia nusquam tres mulieres discessas conspexerunt, Leonardam in carcerem duxerunt. In tribunali domina Cianciulli ante iudicem confisa est se eas necavisse non praedationis causa, sed ut sacrificium ageret ad mortem removendam a liberis suis (“Non ho ucciso per odio o per avidità, ma solo per amore di madre”). Hoc ei ordinaverat quaedam Madonna nigra quae ei apparuerat in somnio. Domina Cianciulli in triginta annis in carcerem inclusa est. Periit in nosocomio psychiatrico iudiciario Puteolano die decimo quinto mensis Octobris anno MXMLXX.

Hac nocte igitur, pueri,  dormite aut domina Cianciulli advenit!

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...