Venenum videtur esse medium ad alios necandos valde dilectum a mulieribus. Nec vis physica nec suffusiones sanguinis necessari sunt. Paulum calliditatis sufficit et exitus tutus est. Regina fabularum criminalium formidulosarum, Agatha Christie, id elegit eius narrationum immitibus necatricibus. Fortasse scriptrici Anglicae notus erat sapiens usus veneni matronarum Romanarum proprius.

Prima causa de veneficiis Romae evenit anno CCCXXXI a. Ch. n. , Claudio Valerio et Valerio Potino consulibus. Post obitum nonullarum illustrium personarum, serva quaedam confessa est aedili curuli Quinto Fabio Maximo decessus tales naturales non fuisse, sed consequentiam muliebris fraudis. Paucis verbis manipulus e duodecim uxorculis factus subministraverat suis quibusque coniugibus potionem tam bonam ut morerentur. Custodes publici domos irruperunt ubi viginti potiones suspectae inventae sunt. Quam ob rem viginti feminae prompte ductae sunt in causam, quae in Foro evenit. Cornelia et Servia, feminae nobili loco natae, pro se dixerunt potiones illas venena bona esse, id est medicamenta. Serva autem, certa sui ipsius, feminas provocavit eas exortans ut potiones biberent. Matronae assentiebantur, sed post pauca horae momenta in terram conciderunt exanimes. Propter haec facta institutum est collegium aptum ad casus similes inquirendos et iudicandos: circiter CLXX mulieres ad mortem ductae sunt. Attamen Cornelia et Servia in bona fide fuisse videntur. Enim possible est mulieres, olim peritas in oleis potibusque medicinalibus ex herbis factis parandis, potionem venenosam invitas fabricavisse. Aliter potiones venenosas numquam bibissent scientes eas mortiferas esse. Utique certum est viros Romanos timere ne venenarentur ab uxoribus infidelibus, si Cato dixit Romae nullam adulteram non eandem esse veneficam.

Rei publicae tempore multae feminae veneficii accusatae sunt: anno CLIII a. Ch. n. Publia et Licinia, reae, ut videbatur, homicidii eorum coniugum, strangulatae sunt a proximioribus propinquis, ut ius antiquum praescribebat.
Bene eloquentissimeque scripsisti! Cum mulieres volebant mortem sibi consciscere, quoque venenis utebantur. Horatius exemplum nobis dedit Cleopatrae reginae:
Quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
expavit ensem nec latentes
classe cita expavit oras;
ausa et iacentem visere regiam
voltu sereno, fortis et asperas
tractare serpentes, ut atrum
corpore conbiberet venenum
deliberata morte ferocior,
saevis liburnis scilicet invidens
privata deduci superbo
non humilis mulier triumpho.
"Mi piace""Mi piace"
Gratias plurimas! Carmen mirum et ad argumentum aptissimum elegisti.
"Mi piace""Mi piace"