De mala aetate

In mythis Graecis Romanisque senectus est vox viri iam tam decrepiti ut fere omne corpus perdiderit et se reduxerit ad flebile lamentum e conclave  clauso  exoriens. Hic homo erat Tithonus, mortalis iuvenis eximiae pulchritudinis olim amatus a dea Aurora, quae pro eo ab Iove donum immortalitatis obtinuit, sed oblita est a rege deorum petere etiam pulchritudinem aeternam pro amasio suo. Igitur, dum Aurora bella manebat, Tithonus, curvus sub annorum pondere, rugosus fiebat. Quid fecit igitur dea? Non plus videre voluit eum qui relegatus est in eodem cubiculo in qua antea una stabant. Alia fabula narrat deam eum in cicadam vertisse ut sine culpa garrire posset.

aurora
Aurora et Tithonus (Francesco de Mura)

Etiamsi in antiquis tractatibus Tithonus ipse partes agebat defensoris senectutis, iam litterae Graecae exorientes definiverunt aspectus praecipuos ultimae aetatis vitae: corruptionem corporis, depulsionem a vita publica privataque, regressum indolis. Quam ob rem Cicero iam maturus consolationem de senectute pro se ipso et amico Attico fere coetaneo scripsit ad dolorem et tristitiam huius aetatis leniendos. Oratoris solutio constat ex  exorcizanda larva senis debilis, exclusi et omnibus gaudiis vitae orbati, commemorando figuram magni et iam quasi fabulosi senis, Catonis Censoris. Secundum Ciceronem, senes permanere debent, quantum fieri potest, graves et culti esse debent a civibus, praesertim a iuvenibus, etiam si rei publicae iam non sunt participes.

Senectus muliebris autem consolationibus non necessitavisse videtur. Non extant enim consolationes ad anus versas. Immo, cum in textis Latinis apparent, anus semper sunt foedae vel miserabiles et saepissime insatiabiles  corruptrices. Martialis (Ep. III, 93) et Horatius (Epodes, 12) exemplaria omnium memorabilissima nobis offerunt.

Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
Et tres capilli quattuorque sint dentes,
Pectus cicadae, crus colorque formicae;
Rugosiorem cum geras stola frontem
5 Et araneorum cassibus pares mammas;
Cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta,
Meliusque ranae garriant Ravennates,
Et Atrianus dulcius culex cantet,
10 Videasque quantum noctuae vident mane,
Et illud oleas quod viri capellarum,
Et anatis habeas orthopygium macrae,
Senemque Cynicum vincat osseus cunnus; […] (Mart., Ep. III, 93)

Omnia inutilia erant remedia feminea ad temporis damna eradenda. Talis discriminatio per saecula immutata mansit. Hodie quoque enim si viri senescendo venustatem acquirunt, feminae autem coguntur ut pulchrae permaneant.

filler
Interventus chirurgiae aestethicae
clooney
Georgius Clooney
Annunci

6 pensieri su “De mala aetate

  1. Omnino tibi consentio! Scilicet abhinc aliquos dies legi in diario (Le monde diplomatique en español) locum quodam de hac re, in quo dicitur quaestionem de senectute in mulieribus esse fere oblitam saltemque tractatam; loquitur quoque de duobus mulieribus quae vero de hac re scripserunt, quamquam diverso in modo; fortasse tibi intersint: Benoîte Groult et Thérèse Clerc (atque ecce ubi inveniri potest locum si vis). Vale!

    Mi piace

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...