E verbo verbum

Placet mihi, ut fortasse iam scitis, in linguam Latinam vertere texta variorum auctorum et generum. Seligo scripta quae affectus meos movent et recogitationes in me suscitant. Nec excludo ea quae risum excitare queunt. Multo minus diligo opera quae tractant de amore, affectione labili instabilique cui in diem minus credo. Quotiescumque igitur versioni me accingo, magis dubiosa fio. Timeo enim ne interpretatio mea, si libera, sensum texti originalis commutare possit, si autem litteralis, arida appareat et minime personalis. Alii tale exercitium sterile putant, alii perutile. Ego inter eos ultimos me ipsam colloco. Valde enim, mea opinione, imitatio ab aemulatione differt: prima simplex aequatio quodam exemplo est; secunda studium fecundum, quod  exitus tam novos producere potest ut aliquando accidat ut paradigma superari possit.

Litterae Latinae ipsae a conversione in sermonem Latinum Odysseae Homericae natae sunt.

andronico
Lucius Livius Andronicus

Non sine difficultate ipse Livius Andronicus, auctor versionis Latinae  (cui titulus Odusia est), textum graecum vertit, ut exemplum sequens monstrat:

τέκνον ἐμόν, ποῖόν σε ἔπος φύγεν ρκος ὀδόντων; (Hom. Od. I,64)

Mea puera, quid verbi ex tuo ore supra fugit? (Odusia, Fr. 3).

atena

Ulixes in insula Ogigia retinetur a nympha Calipsone, quae eum impedit quin domum redeat. Heros luget et tam desperatus est ut Athena, dea quae constanter Ulixem protegit, parum reverenter patri Iovi dicat: «Et cor tuum, Olympie, non commovetur? Nonne tibi gratus erat Odysseus, cum apud naves Argivas sacrificabat in magna terra Troiana? Cur, Iuppiter, tam hostilis ei es?». Regis deorum responsum reprehensio est: « Mea puera, quid verbi ex tuo ore supra fugit?». Dein iussu Iovis Mercurius ad nympham venit et eam ordinat ut Ulixem discedere sinat.

 

Locutio Graeca  ρκος ὀδόντων indicat quoddam saeptum ad verba retinenda aptum ut ea foris non exeant. Metaphora Graeca, difficilis comprehensu, non exstat in Latinitate. Quam ob rem Livius Andronicus eam mutat in aliam vagiorem. Idcirco non de acto patulo agitur, sed de simplificatione, quasi texti Homerici glossa. Notandum etiam est verbum puera, forma feminina verbi puer, usum vice verbi puella sed etiam vice nominis puer genere femenino (cfr. Fr. 14 Morel Sancta puer Saturni filia regina): fortasse Livius putavit tale nomen efficacius locutione filia mea, certe viciniore ad textum graecum, sed minus apta ad ardorem quasi virilem filiae Athenae exprimendum. Perfecta autem est congruentia inter fugio et φεύγειν. Locutio supra fugit demum formam ὑπερεξέφυγε racalcat, sed talis forma non est propria linguae Homericae, sed scoliorum et Livii aetatis. Genetivus verbi partitivus est pronominis indefiniti quid.

Ergo Andronicus aemulavit, non imitavit Homerum. Erravit igitur, mea sententia, ille B. G. Niebhur, qui dixit : «Litterae Latinae mortuae natae sunt».

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...