Ubi concordia, ibi victoria

Potestne multitudo blogatorum Latine loquentium unā scribere?

officina-della-scrittura

Etiamsi scriptura collectiva non multum diffusa est et rare elevatur super ludi litterarii gradum, non desunt numerosa testimonia eius potentiae. Vicipaedia enim est notissimum exemplum scripturae cooperativae in enciclopedica forma. Interretis gratia cotidie recogitationes, imagines, pelliculas, scripta varia, et cetera, in commune ponere quimus. Cur non igitur communicare ideas et eas vertere in aliquid quod diu supervivere possit? Quam ob rem creavi in hoc spatiunculo meo paginam cui titulus est Fabula aperta (Fabula aperta ) in qua quisque vestrum velit invitatus est ut adiumentum proprium offerat ad primam fabulam latinam collectivam creandam. Conscia sum hoc meum somnium esse et timeo ne nova pagina mea vacua maneat. Sed nonne quidam dicebat vitam ipsam somnium esse?

Annunci

5 pensieri su “Ubi concordia, ibi victoria

  1. Quomodo possum sententias adicere huic fabulae? Velim enim haec verba tribuere, si fieri possit:

    “(Ningebat et omnia silentium erant.) Gaius prospiciebat nivem ex fenestra diuque cogitabat. Tunc repente surrexit ac sacculum nigrum quaesit, qui iacebat iuxta lectum. Iamiamque circumferens oculos respiciebat parvissimum suum cubiculum; sed denique consilium cepit proficiscendi. Primum gradum fecit…heu, nequivit pergere…et secundum, atque eo modo, nolens volens, ad ianuam horti procedit. Subito vero magnam audivit vocem ita dicentem: “Quo vadis?”…

    Mi piace

  2. Volo nonnullas sententias coniungere fabulae.

    Novissime scripsisti: “Cur tantum ausus es?” denuo illam vocem sine vultu audivit.

    Marcus nesciebat utrum staret an fugeret. Tandem gladio stricto clamavit: “Quid vis?” Tunc huc et illuc gladium vertebat inque hostem caecum impetum faciebat. Credebat enim se oportere fortitudinem monstrare, neque ei placebat discedere sine responso inimici. “Non timeo te!” Vox autem, quae nuper audita erat, diu silebat. Marcus, qui haud volebat per totum diem in vastitate gelida commorari, pergebat coepto itinere. Transivit pontem intravitque agros vacuos domini Gracchi, ibique aspexit suam amicam, quem maxime cupiebat vitare. Eheu! Et eam vidit et ab ea visus est.

    “Salve, Marce!”

    Mi piace

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...