“Physici mathematicique rerum litterariarum eruditos non amant, immo eos detestantur et invicem.” Sic scribebat Carlus Percy Snow in opere, anno MCMLIX scripto, “De duabus culturis”. Physicus scriptorque Anglicus his verbis denuntiare volebat quamquam formam detrectationis intellectualis.
Talis fractura persistere videtur temporibus nostris in ambitibus et publicis et privatis: laureae scientificae aut vicissim humanisticae titulus esclusionis sunt tam in primo quam in secundo contextu. Etiam in ludo ubi doceo saepe audio disciplinarum litterariarum collegas dicentes: “Nihil intellego de mathematica” vel “Mea nihil interest mathematicam apprehendere”; aequaliter magistri rerum scientificarum mihi videntur patefacere quoddam fastidium erga textus litterarios. Et primi et secundi obliti sunt, ut patet, verborum quae Plato ipse in Academiae ianua scripsit: “Ἀγεωμέτρητος μηδεὶς εἰσίτω”. Fortunate non pauci litterati monitum platonicum secuti sunt, a Dante Alagherio usque ad Raimundum Queneau, Italum Calvino et Georgium Aloysium Borges, cuius fabula De morte et de pyxide optimum exemplum est ad fecundam unionem duarum culturarum demonstrandam. De hoc scripto, quod laboriose, sed non sine satisfactione, Hispanice legi, tracto in commentario “Litterae scientia nutritae”.