Casu incidi in nonnullas paginas operis De indutiis (La tregua).
In hoc libro Primus Levi (Primo Levi) de suis rebus scribit ut testetur experientiam difficilis itineris quod eum reduxit in Italiam, post liberationem anno MCMXLV e castris carceralibus in Auschwitz sitis.

Levi, Cracoviam perventus, mensam pauperorum quaerit. Talis mensa surgebat post Ecclesiam Cathedralem, sed Primus distinguere nesciebat quae, inter multas et pulchras ecclesias urbis Polonicae, Cathedralis esset. Quem rogare poterat et quomodo? Redux occurrit cuidam sacerdoti, pulchro aspectu, qui ei benignus videbatur. Presbyter nec linguam Gallicam nec Theodiscam intellegebat; idcirco prima vice post finem studiorum Primus lingua Latina usus est. Sermonem necopinatum perturbatumque instituens, primum ex eo de situ mensae sciscitatus est: «Pater optime, ubi est mensa pauperorum?»; deinde de variis argumentis inter eos locuti sunt: de Primi origine Iudaica, de Castris Lager nuncupatis, de Italia et de multis aliis rebus quibus inusitata vestis linguae Latinae curiosum saporem temporis longe praeteriti dederat. Primus frigoris famisque plane oblitus erat: enim usus humanos praesertim esuriebat. Indiciis acceptis a sacertode, tandem ad mensam pauperorum advenit: locus valde deprimens erat, sed calefactus et odoribus plenus.
Et salvifica igitur lingua Latina esse potest.