Minus duodecim

Lyceum ubi doceo omni anno possibilitatem congredi cum rerum litterariarum scriptoribus discipulis offert. Eorum operibus inlustratis, auctores cum pueris colloquuntur et eorum rogationibus respondent. Recenter scholam nostram visitavit medicus, Cremonae natus, cui nomen est Petrus Dantes Piccioni ad librum de vita sua, qui inscribitur Meno dodici, exponendum.

menododici

Medicus narravit die trigesimo primo mensis Maii anno MMXIII, dum Ticino (Italice Pavia), ubi vivebat, autoraeda iter faciebat  ad Laudem Pompeiam (Lodi) petendam, ubi laborabat, casus autocineticus ei fuit. Graves fuerunt accidentis consecutiones: memoriam enim perdidit. Eius recordationes regrediebantur usqe ad annum MMI. Duodecim anni eius vitae inmersi in obscuritate erant. Sui ipsius, uxoris, filiorum eiusque laboris – primus medicus urgentibus necessitatibus praepositus erat – oblitus erat.  Post refectionem annuum infirmitatis ei propositum est. Sed Petrus Dantes, qui denuo artem medicam exercere volebat, pensione recusata, studia renovavit. Nunc divisionem necessitatum urgentium nosocomii Cothonei (Codogno) dirigit. Magnam echon medici casus tota in Italia habuit. Piccioni invitatus est in noto programmate televisifico ubi experientiam suam, e qua pellicula cinematographica mox trahetur, diffuse effatus est.

piccioni
Petrus Dantes Piccioni in televisione Italica

Optimum exemplum puto eum iuvenibus discipulis dedisse. Ei enim ante vitae difficultates saepe desperant et propositum rebus adversis cedendi  saepe concipiunt.

Proxima hebdomada clarissima scriptrix Belgica orationem in aula magna Lycei nostri habebit. Trepidantes omnes eam expectamus.

Advertisements

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...