Femina, fragilis flos

Abhinc aliquot dies festum mulieribus dicatum celebratum est. Apud nos Italos feminae felicitantur eisque donatur flos, cui nomen est acacia dealbata, quae Italice “mimosa” appellatur. Nomen derivat e vocabulo Latino mimus. Enim floris foliae, cum tanguntur, pudice se retrahunt: fingunt se plantas sine vita esse ad impetum animalium pascentium vitandum. Qua de re @NemoOudeis hoc haicu scripsit.

mimosa

Puto talem florem aptissimum esse ad condicionem femineam repraesentandam. In praeteritis sicut in presentibus temporibus enim femina semper sub minis fuit. In antiqua Graecia, ubi, ut mythus narrat, prima femina, Pandora,  creata est ab Hephaesto ad Prometheum omnesque homines puniendos ob furtum foci,  mulier semper sub auctoritate viri vivebat, primum sub patris, deinde, post nuptias, sub mariti potestate. Ei iura politica non erant; praesertim domum liberosque curare debebat. Clari scriptores philosophique erga eam verba minime blandientia pronuntiabant. Euripides feminam considerabat pessimum omnium malorum; Plato censebat feminae locum non esse in bona ordinatione sociali; Aristoleles mendosam et imperfectam mulierem definiebat; Pythagoras dicebat malo principio quod generavit chaon et tenebras feminam creatam esse. In Media Aetate puerulae ortus calamitati aequabatur causa dotis necessariae ad eam nubendam. Nec educabatur femina nec par viro aestimabatur. Gallicae Revolutionis tempore peritiae ambitus proprii feminae tributi sunt et praesertim accessus ad instructionem et deinde ius suffragii ferendi Suffragistarum operis gratia. Feminismus subinde vindicavit eadem iura civilia, socialia, sexualia et oeconomica virum feminis tribuenda esse. Temporibus nostris in occidentali parte mundi feminae iura acquisita tuentur, vel saltem tueri conantur; in aliis partibus globi autem mulieres varias discriminationes subeunt: aliae operire totum corpus debent, aliis ad scholam accedere vetitum est, aliae ad nuptias indesideratas coactae sunt, aliae mutilationes pati debent, e.g. infibulationem, odiosissimam inter omnes. His ultimis igitur feminae occidentales se melius habere videntur. Sedne vere res sic stant? Num est laudabilis societas in qua feminis difficilius viris est laborem obtinere et in qua munus feminarum – si eum adipiscuntur – minus remuneratum vel minus gravem munere virorum est? Num est laudadilis societas in quo feminae coactae sunt esse perenniter pulchrae, blandae, media ad merces vendendas, vel reductae sunt ad rem a viro possessam?

Vel in fabulis stereotypi minime grati feminis sociantur. Talibus in scriptis enim aut feminae malae et saevae ut Crudelia De Mon (Anglice Cruella De Vil) apparent aut bonae venustaequae, sed perditae sine cuiusdam viri auxilio, ut Alba Nix.

crudeliabiancaneve

Annunci

3 pensieri su “Femina, fragilis flos

  1. Iconoclastes

    Perplacet mihi hoc scriptum tuum. Unde tamen, sodes, etymon sumspisti Crudeliae De Mon? “Crudelia” – certe, intellego, sed “De Mon”…?
    Gratias tibi in antecessum ago pro responsione.
    Tuus Iconoclastes

    Mi piace

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...