De similitudine quadam Senecana

       “Similitudo est oratio traducens ad rem quampiam aliquid ex re dispari simile.”                (Ad Heren., 4.45.59)

Similitudo est comparatio e duabus partibus constituta in qua res altera re explicatur. Pars determinata  clarior facta est parte determinante, quae, etiamsi in se ipsa diversa est, tamen valde similis est parti determinatae. Variis causis tali artificio auctores utuntur. Secundum Quintilianum (Inst., VIII, 3, 74), similitudo ornat orationem , facitque sublimem , floridam , iucundam , mirabilem. Sed similitudo non semper adhibetur ad ornandum, sed etiam ad probandum, non raro ad apertius dicendum et velut oculis id, de quo agitur, subiciendum (Ea sumitur aut ornandi causa aut probandi aut apertius dicendi aut ante oculos ponendi. (Ad Heren., ibidem)). Talis generis mihi videtur esse similitudo qua Seneca usus est in quodam loco epistulae LXXII ad Lucilium scriptae. Hoc est epistulae excerptum:

Quod quaeris a me liquebat mihi – sic rem edidiceram – per se; sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio: explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt subinde excuti debent, ut parata sint quotiens usus exegerit. (Ad Lucilium, 72,1)

Hac in similitudine philosophus rationem analogiae inter animum et librum instituit. Sicut liber, animus explicandus est. Sed quid est, Senecae sententia, animus? Ad quem librum philosophus se refert? Quae est similitudinis significatio?

Animus in philosophia senecana est impetus qui variis modis se patefacit: esse potest dolor, laetitia, maestitia, irritatio, cupido, rebellio, alacritas, etc., qui ratione, facultate quae hominem ab aliis animalibus distinguit, dominari debent. Ad id faciendum mens his instrumentis utitur: experientia factorum vitae bonorum et malorum, exempliis claris personarum rectarum probarumque, scientia rerum historicarum, observatione modorum quibus natura, magistra rectorum habituum, operat, frequentatione amicorum, colloquiis cum sapientibus, lectione meditata textorum multae auctoritatis. Hoc modo animum, id est nos ipsos, curamus. Lectio igitur medicina est animi, praesertim cum iactatus est. Studiosa luxuria autem valde cavenda est: non omnes libri legi possunt; sufficit possidere eos qui legi possunt. Sed non excerpta, sed opera integra legenda et inquirenda sunt. Texta adnotanda sunt, deinde opus est ab eis excerpere locos, demum commentaria redigere de personalis inquisitionis argumento.

Aetate in qua Seneca scribit volumen erat liber e charta papyracea factus quem evolvere necessarium erat ut is legi posset. Tale opus ad longa scripta magni momenti forma libraria aptissima omnium erat. Ad talem librum scriptor se refert. Libellus autem erat parvum volumen generaliter ad amicos destinatum – omnibus noti sunt versus quibus Catullus Cornelio proprium libellum dedicat (Cui dono lepidum novum libellum / arida modo pumice expolitum? (Carmina, I, 1)) – et eleganter confectum de rebus iuridicis aut poeticis, poematibus epicis vel ponderosis tractatibus oppositum. Charta erat folium papyri ad scripturam ex tempore habitam aptum (ubi quid datur oti, inludo chartis (Horatius, Serm. I, 4, 138-139)). Utcumque omnia instrumenta papyracea erant. Alia media scriptoria erant membranae (folia membranea) et tabulae (tabellae ligneae ceratae vel dealbatae)  ad commentariola brevissima scribenda.

volumen

Venimus nunc ad similitudinis significationem. Seneca hoc nobis dicere vult: animus est quasi liber in quo notas scribimus, ut memoria teneamus omnia quae in vita nostra accidunt: verba, facta, successus, errores. Quia ligamen indissolubile est inter quod sumus, quod fuimus et quod esse poterimus, hic liber animi nostri constanter legi debet. Si id non accidit, si hic liber clausus perenniter manet, quod fuimus et quod sumus obliviscimur, id est identitatem nostram perdimus. Eodem modo volumina quam saepissime revolvenda sunt, ne situs ea aggrediantur. Non casualiter in antiquis bibliothecis, non solum Romanis sed etiam in illa Ephesia, post muros, in quibus aediculae erant ad libros reponendos, diastemata creata erant ut chartae papyraceae a situ  defenderentur .

 

 

 

Advertisements

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...