De colloquio impossibili

Colloquium singulare cum nobili matrona habui.

Lesbia

«Salutem tibi dico, domina.» for, sed nullum responsum recipio. «Salve, Lesbia!» voce altiore replico, sed illa nullum verbum profert. «Lesbia, domina Lesbia!» ne una quidem syllaba ex eius ore exit. «Clodia, domina Clodia!». Nihil sentire videtur, fortasse surda est. «Domina, dea, moecha, lupa!» eam premo.

Tandem oculos erga me vertit dicens: «Visne loqui mecum an cum phantasmate a te ficto? Nonne facere vis ut ille alius?».

«Quis est iste de quo loqueris?»

«Finge mente quis sit…»

«Nonne Catullus?»

«Certe. Gaius Valerius. Ille super me agglutinavit nomen fictum, quod non exstat. Nomen rarum et poeticum, sed ficticium et mihi invisum.»

«Quam ob rem etiam Clodiam te nuper appellavi.»

«Vae! Nomen meum prostitutum est ab illo merdoso oratore.»

«Nonne merdosum definire audes illum Arpinatem artis oratoriae praeclarum magistrum, Ciceronem ipsum? Vere inter omnes constat eum verba ignita contra te pronuntiavisse. Quomodo igitur te appellare debeo?»

«Noli me appellare ullo modo. Mecum loquere. Nihil aliud.»

«In primis hoc scire vellem. Quomodo Catullo oppetivisti? »

«Is me clamavit.»

«Quo sensu?»

«Nonne poetae Musam invocant? Et ego de carne et ossibus formata ei apparui. Puer inexpertus Aeolicam poetriam videre credidit, iuvenem viginti annos natum ego multo vetustior fascinavi. Lesbiam me nominavit in versibus suis quibus invidia accendit omnes pulchras feminas Romanas.»

«Et quid mihi dicere potes de libello in quo Lesbia vocaris? Carminum ordo nobis ignotus est. Chartae nobis incomposite pervenerunt. Nunc amans tuus de quodam Hispanico dentibus candidissimis praedito loquitur nunc principem rei publicae Romanae contemnit nunc mythos narrat nunc mellitos oculos amasii  canit.»

«Ehm, bene scio eum quoque huc atque illuc futuere…»

«Sed dic mihi, quaeso, quid primum in libro venit et quid deinde?»

«Nihil novi vos reppereratis. Liber ut blogum est. Scriptum sequitur scriptum, argumentum ad aliud argumentum opponitur. Noli sollicitari…»

«Quomodo erat igitur Catullus?»

«Inusitatus. Cum Musis colludebat. Aliter non potuisset scribere versus et delicatos et vehementes et dulces et impudentes  et maestos et vita plenos et sordidos et sublimes. Me quoque lusum ei fuisse puto. Larva mei ipsius ab eo facta sum.»

«Deinde, heu, amor factus est suspicio, zelotypia, deceptio, dissidium, obitus. Luxistine post eius mortem?»

«Lugere non potui, cara.»

«Cur non?»

«Ego quoque mortua sum.»

«Sed tu longius eum supervivisti.»

«Minime. Catullus pneumonia mortuus est, ego autem, cum is de me scribere cessavit, obii silentio. Nox perpetua mihi dormienda est.»

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...