Vera incessu patuit dea

Pulcherrima dearum Venus ab omnibus omni tempore putatur. Eius pulchritudo inspiravit versus multorum poetarum clarissimorum, ut Vergilius et Lucretius, sed non defuerunt  versificatores minus noti qui eam celebraverunt, ut Reposianus, qui molle carmen de amoribus Martis et Veneris composuit.
venereNegretti
Venus et Mars (Jacopo Negretti)

Iverat ad lectum Mavors, et pondere duro

floribus incumbens totum turbarat honorem;

ibat pulchra Venus vix presso pollice cauta,

florea ne teneras violarent spicula plantas;

et nunc innectens, ne rumpant oscula, crinem,

nunc vestes fluitare sinens, vix, laxa retentat,

cum nec tota latet nec totum nudat amorem.

Ille inter flores, furtivo lumine, tectus,

spectat hians Venerem totoque ardore tremescit.

Incubuit lectis Paphie. Proh sancte Cupido,

quam blandas voces, quae tunc ibi murmura fundunt!

Oscula permixtis quae tunc fixere labellis!

Quam bene consertis haeserunt artibus artus!

(Reposianus, De concubitu Martis et Veneris, vv. 96-108)

VenerePompei
Venus Pompeiana

Sed num certi sumus deam amoris tam pulchram fuisse? Videtur enim Urani filiam non paucas labes habuisse. Secundum antiquos Graecos, superciliis ad amussim exceptis, Cypriae septem menda erant, definite:

1) pes graecus (id est deae secundus digitus erat pollice longior);
2) oculorum pravitas;
3) lineae abdominis obliquae;
4) capilli flavi radicibus praediti dissimili colore ;
5) digitus medius manus ceteris longior;
6) tenues rugae circulares super collum;

7) duae fossulae super nates.

Eratne igitur foeda Venus? Minime. Immo Graeci ipsi, qui philosophiam creaverunt, asserebant quoddam mendum perfectionem donare.
VenereTiziano
Venus Anadyomene (Tiziano Vecellio)
Ergo Venus tam pulchra erat ut nulla vi resisti posset quia omnia illa menda possidebat.
Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...