Ferte fortiter

A blogo longe afui gravis luctus causa. Quam ob rem nec scribere quivi nec desiderium aliorum scripta legere in me erat. Ne voluntas quidem cum aliis colloqui mihi erat. Totam me pervadebat dolor. Nec multum melius in dies me habeo, ideo commendo me auxilio clarorum scriptorum  qui de dolore tractaverunt ut me adiuvent. His diebus praesertim evolvo paginas a Seneca Ciceroneque scriptas, quae paulum animum meum sublevant.

IMG_4262

In Seneca lego:

Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum uis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita aduersarum impetus rerum uiri fortis non uertit animum: manet in statu et quidquid euenit in suum colorem trahit; est enim omnibus externis potentior. (De Providentia, II, 1)

Ergo malum, adversitates, dolor, aegritudo sunt periclitationes quibus vir fortis honestusque constantia respondet; exercitationes sunt quas libenter subit, non dissimiliter ab athletis, a militibus, a gladiatoribus. Enim marcet sine aduersario uirtus (De Providentia, II, 4)

Sed cur bonis multa tristia dura toleratu incidunt? Patrium deus – inquit philosophus – habet aduersus bonos uiros animum et illos fortiter amat et ‘operibus’ inquit ‘doloribus damnis exagitentur, ut uerum colligant robur.’ Viles autem resistere nequeunt et steriliter querunt, et nihilominus supervivunt; immo longius et facilius quam fortes vivunt. Contra labor optimos citat (De Providentia, V, 4). 

Cur igitur hominibus honestis calamitates accidunt, si Providentia exstat?

Fata nos ducunt et quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit. Causa pendet ex causa, priuata ac publica longus ordo rerum trahit: ideo fortiter omne patiendum est quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed ueniunt. Olim constitutum est quid gaudeas, quid fleas, et quamuis magna uideatur uarietate singulorum uita distingui, summa in unum uenit: accipimus peritura perituri. Quid itaque indignamur? quid querimur? ad hoc parati sumus. Vtatur ut uult suis natura corporibus: nos laeti ad omnia et fortes cogitemus nihil perire de nostro. Quid est boni uiri? praebere se fato. Grande solacium est cum uniuerso rapi; quidquid est quod nos sic uiuere, sic mori iussit, eadem necessitate et deos alligat. (De Providentia, V, 7-8). 

Realitas ergo bona est nec sensu carens. Consequenter etiam dolor est exercitatio nobis a Deo inflicta ut humana virtus extare et firmari possit. Dolor quoque ergo bonum est.

Non dissimiliter de dolore Cicero dicit:

Ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abjecto scuto fugiat, quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit, nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abjiciunt se atque ita adflicti et exanimati jacent; qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. Sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. Ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. Et, si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio; ea est sola offici tamquam custodia. Sed hoc idem in dolore maxime est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac rejiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere non numquam viro concessum est, idque raro, ejulatus ne mulieri quidem. (Tusc. disp., II, 54-55)

Magnus magister igitur dolor esse videtur. Sub eius flatu animae excrescunt.

 


Annunci

2 pensieri su “Ferte fortiter

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...