De indesiderato fructu amoris

In libro secundo De amoribus Ovidius  argumentum tractat quod generaliter cum Antiquitate Classica parum iunctum est: abortum. Ut Paulus Veyne dicit in volumine De vita privata in Imperio Romano, cum talis usus satis communis esset in aetate imperiali, nihil plus quam methodus anticonceptivus abortus a Romanis existimabatur, quasi si consilium gravitudinis interrumpendae a femina captum minimi momenti esset. Methodi abortivi vari erant: a sectionibus, ut ita dicam, chirurgicis usque ad substantiarum abortivarum sumptionem.
parto
Mentiones vagae ad hunc usum in comoediis plautinis sunt, sed in elegia erotica Romana abortus aperte commemoratur. In Ovidii elegia (Am., II, 13), quam deinde legere potestis, Corinna pessime se habet, postquam abortum fecerat. Quam ob rem carmen sumit formam invocationis Isidi, ut dea mulieris vitam servet. In versibus finalibus autem poesis auctor preces suas ad deam Graecam gestationis Ilithyiam vertit.
Amores, II, 13
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
in dubio vitae lassa Corinna iacet.
illa quidem clam me tantum molita pericli
ira digna mea; sed cadit ira metu.
sed tamen aut ex me conceperat—aut ego credo;
est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
per septem portus in maris exit aquas,
per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi—
sic tua sacra pius semper Osiris amet,
pigraque labatur circa donaria serpens,
et comes in pompa corniger Apis eat!
huc adhibe vultus, etin una parce duobus!
nam vitam dominae tu dabis, illa mihi.
saepe tibi sedit certis operata diebus,
qua cingit laurus Gallica turma tuas.
Tuque laborantes utero miserata puellas,
quarum tarda latens corpora tendit onus,
lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
digna est, quam iubeas muneris esse tui.
ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
ipse feram ante tuos munera vota pedes.
adiciam titulum: ‘servata Naso Corinna!’
tu modo fac titulo muneribusque locum.
Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
hac tibi sit pugna dimicuisse satis!
Poetae habitus supplex oppugnatur in elegia sequente (Am., II, 14), in qua eius sermo vituperationis adversum abortum formam capit. Ad textum igitur eamus.
Amores, II, 14
Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,
nec fera peltatas agmina velle sequi,
si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
et caecas armant in sua fata manus?
Quae prima instituit teneros convellere fetus,
militia fuerat digna perire sua.
scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
sternetur pugnae trissis harena tuae?
si mos antiquis placuisset matribus idem,
gens hominum vitio deperitura fuit,
quique iterum iaceret generis primordia nostri
in vacuo lapides orbe, parandus erat.
quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
iusta recusasset pondera ferre Thetis?
Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
casurus dominae conditor Urbis erat;
si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
Caesaribus tellus orba futura fuit.
tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
temptasset, quod tu, si tua mater opus;
ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
vidissem nullos matre negante dies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
pomaque crudeli vellis acerba manu?
sponte fluant matura sua — sine crescere nata;
est pretium parvae non leve vita morae.
vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
et nondum natis dira venena datis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant
aque sua caesum matre queruntur Ityn;
utraque saeva parens, sed tristibus utraque  causis
iactura socii sanguinis ulta virum.
dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason
figere sollicita corpora vestra manu?
hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,
perdere nec fetus ausa leaena suos.
at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae;
saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.
ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos,
et clamant ‘merito!’ qui modo cumque vident.
Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,
et sint ominibus pondera nulla meis!
di faciles, peccasse semel concedite tuto,
et satis est; poenam culpa secunda ferat!
amores
Etiamsi exstabant rationes sociales, oeconomicae, religiosae et politicae quoque ad filium recenter natum deserendum vel ad praegnationem terminandam, tamen  Ovidius feminas accusat quod propter vanitatem hoc faciunt. Enim eae corpus rugis signatum habere nolunt. Deinde nominat nonnullos heroes mythologicos affirmans eos numquam fore si ab eorum matribus aborti essent. Nihilominus poetae iustificatio exstare videtur ad abortum perpetrandum: vindicta contra maritum. Casus est Medeae et Procnes, quae super suorum quorumque maritos, Iasonem et Terea, vindictam egerunt necando filios iam natos. In ultimis versibus Ovidius affirmat saepe mulieres quae liberos supprimunt eas ipsas in abortendo  mori. Ita faciens poeta corroborat communem opinionem secundum quam talis generis mors merita est. Carmen concluditur nova prece ad deos: numina veniam dent illi quae semel peccavit; secunda vice autem culpa puniatur.

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...