Summas computemus…

Anno scholari peracto, nonnullas considerationes trahere conabor. Labor fuit amplus et onerosus, sed non satisfactionibus privus. Linguam Latinam in duobus conclavibus scholaribus docui et Italicam in tribus. CXI discipuli mihi fuerunt, quam ob rem et probationes permultas emendare debui et tantumdem rogationes agere. Insuper una cum Maria Assunta Zanetti, profestrice Universitatis Studiorum Ticinensis (UniPv) ego collegaequae inceptum effecimus cui Italice “Progetto ricerca-azione” (“Opus indagationis et actionis”) nomen est. De systemate educativo integrato agitur in quo ipsi exquaesitores apprehendunt dum discipulos docent. Huius experimenti paedagogici finis est facere ut alumni acquirant peritias speciales vel augeant eas quas iam possident ut talium facultatum gratia circumstantias difficiles solvere possint et in ludo et in vita. Fructus talis temptamenti paedagogici fuit confectio libri electronici, quem in imagine videre potestis, in quo  experimentum ipsum et eius exitus inlustrantur.

ClassePinocchio2

Credo nos hoc modo procedendo consilia Senecae Maioris secutos esse. Rhetor enim asserit: “Hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam […]”; id est, schola supervacua est, si ludus nulla utilitate est in vita vera. Sed ad textum Senecae eamus:

In scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa supervacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo id quod bellissime Censorinus aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent, videor mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare. Hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro verba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco mutabuntur. Velut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub divo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se inveniunt: adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. Quid si velis gubernatorem in piscina aestimare? (Controversiae, 3, 12-13)

Praeses lycei nostri bonum iudicavit laborem actum et tali ratione opportunum putat experimentum proximo anno replicandum esse non solum nobis qui primi talem experientiam fecimus, sed etiam aliis docentibus scholae.

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...