Dum foris aestuat, etsi in emisphaerio nostro adhuc ver est, intus aliquid scribere conor. Sed, cum brevitatem et laborem limae amarem, “limerick” componere decrevi. De carmine typico Anglicae linguae (Limerick est nomen urbis Hibernicae) agitur, rigida structura praedito:
– in versu primo qui primas partes agit indicatur;
– in secundo emergit eius peculiaris natura;
– in tertio praedicatum vel motus quem alii renituntur insunt;
– in ultimo versu naturae habitus eius qui primas partes agit melius definitur.
Versuum clausulae inter se consonant hoc modo: AABBA.

Ecce igitur conatus meus:
Olim erat canis Cremonensis
qui spernax erat temporis non satis calescentis
sed venit annus non fortunatus
in quo periit congelatus
ille frigidulosus canis Cremonensis.
Melius me vos certe facere scietis. Cur non experimini?
Ignota erant mihi carmina Limerica, cara Rosa ! Sed nonne haec lasciva et obscoena esse debent ut genuina sint? Inspice: https://la.wikipedia.org/wiki/Carmen_Limericum
"Mi piace"Piace a 1 persona
Proximis diebus aliquid simile et salsum (!) componere conabor.
"Mi piace""Mi piace"
Ego quidem minime te melius versus pangere valeo, Rosa cara!
"Mi piace""Mi piace"
Ego poetria vespertina sum (id est minime valens) nec omnes regulas carminis huius generis secuta sum. Quisquis melius me facere potest!
"Mi piace""Mi piace"
Locutio quae est “poetria vespertina” non displicet! Vale multum!
"Mi piace""Mi piace"