Ex ovis ad litteras

Die praeterito degustavi vel, ut melius dicam,  devoravi placentam ex ovis frictam, exquisitam, suavem, a matre Catharina optime coquinatam. Avia cara mea, cui nomen erat Maria Carmilla (nomen rarum quod “hortus”, “pomarium” significat) matrem coquere docuit. Ego autem, ut iam scitis, artis culinariae plane imperita sum; tantum calefacio escas ab aliis paratas vel saepius eas comburo.

IMG_7817
Placenta a matre mea coquinata

Litterae quoque cibo nutriuntur. Fere superfluum est Cenae Trimalchionis mentionem facere. Omnibus deinde notus est Marcus Gavius Apicius, ganeo Romanus scriptorque antiquissimi libri de arte culinaria  cui titulus est “De re coquinaria”. Sed non de praeceptis culinariis dicere volo, sed potius de cibis in operibus litterariis commemoratis. Alimenta non solum sunt vitae cotidianae elementa primoria, sed etiam magnam vim evocandi possident. Ego ipsa placentae gratia amatam aviam meam in mentem revocavi. Morbidum crustulum in theam imbutum autem Marcello Proust eius infantiae recordari fecit. Analogia inter verbum et cibum antiquissima est. Adest in Biblia et in patribus Ecclesiae, et recurrit in Dante nostro, qui in opere “Convivium” appellato cibum sapientiae offerre volebat eis qui, variis de causis, operibus Latinis studere non poterant. Ergo cibus:corpus = veritas:mens, id est ut cibus fons vitae est ita verbum est fons veritatis et scientiae. Ne Michael de Cervantes quidem de cibo loqui omittit in eius opere magno. Enim scriptor Hispanicus iam in Domini Quixoti primis lineis nos certiores facit de eo quod don Alonso Quejana per hebdomadam edebat: Una olla de algo más vaca que carnero, salpicón las más noches, duelos y quebrantos los sábados, lentejas los viernes, algún palomino de añadidura los domingos […].

olla-podrida
Olla podrida

Olla est pastus meridiani mensa principalis in multis regionibus Hispanicis. Caro clixa est cui ciceres adiunguntur. Hispanici “olla podrida” eam appellant. Antiquis Romanis autem olla erat exceptorium ad coquendum aptum. Tale obsonium aptissimum est praesertim Sanctio, Domini Quixoti ministro, quia propter eius varietatem satisfacit necessitatibus eis qui fame mortui dicuntur, quod regulariter edere nequeunt. Hoc obsonium primum ab Atheniensibus ministratum est anno 389 a. Ch. n. ad Aristophanis comoediam cui titulus est Ἐκκλησιάζουσαι laete concludendam. Ecce huius antiquae ollae putridae partes:

« λοπαδοτεμαχοσελαχογαλεο-
κρανιολειψανοδριμυποτριμματο-
σιλφιοκαραβομελιτοκατακεχυμενο-
κιχλεπικοσσυφοφαττοπεριστερα-
λεκτρυονοπτοκεφαλλιοκιγκλοπε-
λειολαγῳοσιραιοβαφητραγα-
νοπτερύγων » (vv. 1169-1175)

Diffido igitur scriptoribus qui numquam de cibo, fame, appetitu, coquis, prandiis disserunt. Insipidi vel immo anorexici, id est sine veritatis appetitu, mihi videntur.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...