Homines secundum genus affectuum animi quod eos in alios movet diverse oscula dant. Antiquis Romanis tres modi basiandi erant: osculare, basiare, saviare. Osculum erat basium non passionatum clausis labris datum; basium erat basiatio affectuosa, generaliter erga uxorem aut liberos; savium erat basium ardens, eroticum, lingua utendo pulsatum. Plura sunt autem hodie genera basiorum. Praeter basiationem modo Gallico actam, savio similem, temporibus nostris diversae osculationes possibiles sunt.

Basium modo paniculi farti Americani (Italice “bacio a sandwich”) est basiatio labris alternis data, erotica ut saltatio Argentina “tango” appellata.
Quod Anglice basium “teaser” dicitur est osculatio provocans super varias partes corporis data ad solum sciscitandum.
Basium angeli, super palpebras clausas, dulce blandumque est ut saltatio classica.
Tandem basium amoris est, quod, differens omni pari amantium, sinit ut digito caelum tangi possit. Aliquid simile saltationi Americae Latinae “bachata” appellatae videtur.
Et tu, quod basium mavis?
Rieccomi! Ho pubblicato una foto simile alla prima del tuo post: https://wwayne.wordpress.com/2013/10/27/l-ultimo-vero-bacio/. Che ne pensi?
"Mi piace""Mi piace"
Salve tibi! Argumentum librorum de quibus scripsisti in blogo tuo historia dignum est. Lectionis consilia tua sequenda sunt. Tibi gratulor!
"Mi piace""Mi piace"
Complimenti assolutamente ricambiati carissima! Grazie per la risposta! 🙂
"Mi piace""Mi piace"