Grave est, sed humanum est

Transcurrunt dies, sed dolor non cessat. Igitur a Seneca denuo auxilium peto. Scribit philosophus ad Marciam, inconsolabilem post filii Metilii mortem:

Grave est tamen quem educaveris iuvenem, iam matri iam patri praesidium ac decus amittere.’ Quis negat grave esse? sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes ut perires, ut sperares metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires cuius esses status. (Cons. ad Marciam, 17,1)

Amissionis gravitas igitur comprehendi debet in vitae nostrae generali asperitate, quae nota esse debet nobis. Inclinatio ad dolorem leniendum facit ut putemus extraordinarium quod nos tam dure percutit. Vera cura, secundum Senecam, constat autem in complectendo condicionis humanae realitatem: oculos claudere ante curas nulla utilitate est. Vita est sicut iter per mare actum: antequam navem solvimus, scimus nos loca amoena et naturae prodigia visuros esse, sed etiam consci sumus nos pericula et res necopinatas subituros. Nihilominus portu eximus. Hoc bene sciebant parentes nostri, qui, cum condicionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt. (Cons. ad Marciam, 18, 8)

Similiter Polybium, fratre orbatum, consolando philosophus asserit:

Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur, ceterum quidquid coepit et desinet. (Cons. ad Polybium, 1,1)

Quid igitur remedium dolori? Se studiis immergere et producere memoriam cari extincti de eo scribendo:

[…]hoc enim unum est in rebus humanis opus  cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera quae per constructiones lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt: inmortalis est ingenii memoria. (Cons. ad Polybium, 18, 2)

Et quis memorari dignior est quam pater meus? Antonius ei nomen erat, immo est, quia in corde meo vivere pergit. Tale nomen e verbo Graeco anthos (flos) vel antionos (qui antea natus est) derivare videtur. Et vere sicut ramus floreus qui primus in arbore florescit vitam meam pervasit olore amoris veri, quem nullus alius vir mihi dare poterit.

7 pensieri su “Grave est, sed humanum est

  1. Kurt Droffe

    I liked this very much! Thank you for your wonderful texts in Latin; I am just rediscovering this language and I am reading here on a regular basis and following you on Twitter too.
    Just ordered some of Senecas works, though still working on Tacitus!
    Greetings from Berlin, hope you do’t find this an inappropriate comment on your more sombre text above..

    "Mi piace"

Lascia un commento