Ut saepe mihi accidit, cum incurro in sententias quae animum meum tangunt eas Latine vertere conor. De habitu hominum erga mortem et senectutem hoc Iacobus Leopardi scripsit:
Mors non est malum: quia hominem omnibus a malis liberat, et una cum bonis ei desideria surripit. Senectus est malum summum: quia hominem omnibus oblectamentis orbat, omnes eorum appetitus ei relinquens. Nihilominus homines mortem timent, et senectutem cupiunt.(Giacomo Leopardi, Pensieri, VI)
Ecquis est, qui diu vivere non cupit? Sed longe vivere non bene vivere significat. Enim, secundum Senecam, non ut diu vivamus curandum est sed ut satis (Ep. ad Lucilium, 93,2). Non dissimiliter Cicero nobis dicit:
Quod cuique temporis ad vivendum datur, (homo) eo debet esse contentus. […] Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum (De senectute, 72).
Et concludit:
Vivendi finis est optimus, quum, integra mente certisque sensibus, opus ipsa suum eadem, quae coagmentavit, natura dissolvit; ut navem, ut aedificium idem destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime, quae conglutinavit, natura dissolvit.
Sunt etiam qui mortem irridere queunt, ut moderator Italicus Marius Monicelli, quod, eius sententia, de morte ridere est modus aptissimus ad vitae inanitatem comprehendendam.

In pellicula quae “Brancaleone alle Crociate” inscribitur Brancaleo, gloriosam vitae finem petens, occurrit morti ipsi cum qua colloquitur in hoc magnifico dialogo quem in pellicula spectare potestis et hic legere.
Sicut clari scriptores Latini quorum supra mentionem feci, etiam moderator cinematographicus nobis idem dicere velle videtur: longa est vita si plena est.
Te legens, cara Rosa, recordata sum Erasmum illum Roterodamum, hominem tam dolentem, utt ipse sese existimaret vitreum, unde in quadam epistola ad Latomum a. 1535 missa (id est, cum ille fere septuaginta annos natus erat vel potius anno ante quam de vita decederet) scripsit hoc: “Ego si annos numerem, diu vixi; si rationem ineam quantum temporis mihi lucta fuit cum febribus, cum calculo, cum podagra non diu vixi”.
"Mi piace"Piace a 1 persona
Quam opportuna est citatio tua, cara Sandra! Enim aegritudinis causa comprehendere quimus nos homines esse, creaturas fragiles finitasque. Quot anni sint nobis parvi refert.
"Mi piace"Piace a 1 persona