Luces et umbrae

Casu incucurri in photographias a Vincentio Balocchi, machinatore et photographo Florentino, captas, quarum celeberrima est illa quae inscribitur “Umbra Davidis a Michaele Angelo creati”.

Ombra-di-David-Michelangelo-1960-665x919
L’ombra del David di Michelangelo (1960)

Sed inter artificis omnes imagines  me tetigit ea cui titulus est “De ianua”.

IMG_4299
La porta (Vincenzo Balocchi)

 

Photographia variis rationibus me fascinat. Imago tam mirabiliter conficitur ut difficile sit intellegere utrum photographema an pictura ante oculos nostros stet. Luces umbraeque faciunt ut imaginis subiectum planius sit. Estne ianua semiaperta an semiclausa? Umbrae nobis recognoscere sinunt ostium semiapertum est. Et quid instat in columna quae valvam sustinet? De animali agitur, sed quod est animal? Denuo umbra nobis melius discernere permittit: animal avis esse videtur, probabiliter aquila est. Contra non paucas quaestiones imago ipsa suscitat. Cur gradus ascendendi sunt ad limen superandum, aliis verbis, quo ducit accessus iste? Quis ianuam aperuit? An forsan aliquis eam apertam reliquit? Quae significatio aquilae tribuenda est nobis? Responsum vere arduum est, quia avis sensus differentes assumit apud varios populos et in differentibus aetatibus. Animal Iovi sacrum, potentiae symbolum est apud Romanos;   Aegyptii autem partem hominis quae aeterne vivit et quae “Ba” appellatur aquilae forma pingunt. Romani quoque putabant animas Caesarum post mortem, corporis onere liberatas, aquilae forma ad immortalitatem solarem assurgere. Apud alias gentes porro aquila est animal psycopompum vel augurale. Res igitur fere insolubilis apparet. Mea sententia, in hoc casu ianua non separationis, sed communicationis elementum considerari potest ad vitam ipsam repraesentandam. Transitus continuus per ianuas enim vita nostra est, iter  ab ortu usque ad mortem lucibus umbrisque disseminatum.

 

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...