Ad blogum revertor post ferias aestivas, quas degi, ut soleo, in Camunorum valle, ubi abhinc nonnullos annos pater meus emit domum parvam et, ut ita dicam, Spartanam, sed aptam familiae nostrae, ad negotia cottidiana et clamores viarum urbanarum fugiendos.
In parvo vico ubi solite versor multae commoditates quibus cottidie fruimur desunt; enim non sunt tabernae ubi emptiones fieri possint et nexus interretialis lentus et saepe absens est. Talibus rationibus fere omnibus diebus pedibus obsonatum petebam Burnium, ubi acta diurna Cremonensia emebam ut me certiorem facerem de eventibus urbis meae. Insuper difficile fuit per interrete navigare; quam ob rem legere nequivi sodalium commentaria nec blogum meum renovare. Tantum potui breviter apud “Twitter” pipiare.
Status caeli bonus permansit per multos dies, sed, ut scitis, in montibus aër tam repente mutat ut tepor solis cedere possit violentiae gelidae grandinis, quam improvisus iris tandem dissipat.
Dies amicus mihi fuit, nox inimica. Sub luce diei enim in naturae pulchritudinem me immersi et per agros et calles peragravi nonnunquam sola, saepius comitata, praesertim a caro Matthaeo, qui minus dolorosum mihi fecit percurrere vias quas abhinc non multum tempus cum patre meo metiebar. Noctu autem angores cor meum vexabant et saepe dormire mihi difficile erat.
Inopinanter ambulando inveni Sosiam quem, ut dicunt, celatum in quadam parte orbis terrarum, nos omnes habemus.
Similitudinem inter nos perfectam esse puto. Nonne vobis videtur?