De pulchritudine controversa

Gradatim labitur aestas. Hoc in tempore anni Itali se parant ad pulcherrimam omnium feminarum Italarum eligendam. Hodie vespere enim coronabitur “Dominula Italia MMXVII” (Miss Italia 2017). Usque ad annum MMXIII televisio publica patria tale certamen pulchritudinis emisit, sed subinde emissio televisifica interrupta est variis rationibus, sed praesertim ob altum pretium emissionis et maxime ob multas controversias quas mercatus et usus corporis feminei suscitaverunt. Etiam apud nos magistra civium Cremae, urbis sitae non longe a Cremona, certamina pulchritudinis vetavit quia, eius sententia, tales competitiones figuram femineam humiliant (Crema, la sindaca mette il veto alle miss). Non defuerunt qui cum ea dissenserunt; non pauci enim sunt qui pulchritudinem virtutem putant et eam censent dotem utilem ad laborem inveniendum praesertim his temporibus inopia operarum vexatis.

Et quid de maioribus nostris? Antiqui certationes pulchritudinis non spernebant. Fortasse primum certamen huius generis iudicium Paridis considerari potest. Priami filius enim controversiam inter Iunonem, Minervam et Venerem, quae esset dearum pulcherrima, solvit premium Veneri tribuendo.

venus
Venus (S. Botticelli)

 

Etiam in operibus Sapphus, Alcmanis et Theophrasti testimonium est certaminum et feminis et maribus reservatorum et declamationibus poeticis comitatorum. Incertum est autem qui talium spectaculorum iudices fuerint; forsan mulieres agones femineos tantum iudicabant, mares autem arbitri erant in certationibus et femineis et masculinis. Graeci enim principium kalokagathiae sustinebant: qui pulcher est etiam quod ad mores pertinet bonus est. Etiam apud Romanos pulchritudinis contentionum documentum est. Cassius Dio testando affectionem Augusti erga Terentiam, Mecenatis uxorem, quae Romam reliquit ut in Galliam Octavianum sequeretur ad rumores vulgi vitandos, scribit tantam fuisse Imperatoris cupidinem adversus Terentiam ut olim eam coegerit interesse inter pulchritudinis certamen contra Liviam, Augusti uxorem. De certatione inter has duas feminas licet dubitare, sed non de talis generis agonum ortu.

Solomon-Toilet_Roman_Lady-906x1024
Toilet Roman Lady (S. Solomon)

Imperii Bizantyni aetate aliquid simile certaminibus pulchritudinis hodiernis erat modus quo imperatoris sponsa designabatur. In Biblia tandem legimus regem Assyrium Assuerum uxorem suam, Esther, elegisse ex mulieribus pulchris et incorruptis.

Igitur, quid adiungam? “Venisne tu de caelo profundo an surgis de abysso, Pulchritudo?” (C. Baudelaire)

 

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...