Laboris causa tempore careo ad blogum curandum. Quam ob rem pauca scribam.
Casu incidi in Alberti Einstein sententiam quam numquam antea audiveram. Aforismus aliis verbis asserit quod primus Plautus iam dixit in comoedia cui titulus est Asinaria: “lupus est homo homini“. Enim etiam scientiarum peritus efficaciter exprimit conceptum secundum quem homo movetur instinctu sui similem opprimendi. Haec sunt physici praemio Nobeliano laureati verba:
“Homo pyrobolum atomicum excogitavit, sed nullus mus in toto orbe terrarum laqueum ad mures capiendos construeret.”
Pessimus omnium animalium es, homo.
Et pessimus et optimus animalium. Homo vero crudelis esse potest sed sunt quoque multi homines quorum vitae exempla admiranda sunt. Iniustum et ridiculum mihi videtur anteponere mures hominibus.
"Mi piace"Piace a 1 persona
Puto Albertum Einstein mures hominibus anteponere noluisse. Contra, mea sententia, physicus nobis hoc dicere vult: homo intelligentiae suae gratia progredi scivit et exitus inopinabiles obtinuit. Sed ita faciendo etiam naturam offendit, eius bona exhauriendo, necnon, potestatis divitiarumque sitiens, sui similes laesit.
"Mi piace"Piace a 1 persona