Noli bellaria furare!
Vas castanearum malorum conditivorum sublime assurgebat super parvam figuram in solo culinae sedentem, toto in eius speculatione animo intentam. Mater eo ipso die id ad placentam conficiendam emerat, sed erga filium suum categorica fuerat: “Vas aperire non debes. Utcumque non posses, ponam id in loco tibi nimis alto”. Deinde in domum superiorem ascenderat, puerulum relinquens curiositate non satisfactum. Ex imo eam dulcedinem infans obtuebatur, colorem eius admirabatur et pittacium illud pulchrum ornamentorum plenum. Iam saporem degustabat. Forsan, sic cogitabat, si paululum tantum gustavisset, quantitas sufficiens ad crustum faciendum remansisset. Ei, re vera, unum coclear tantum sufficiebat. Prehendit igitur sellam et eam accessit ad altum armarium super sedem ascendens. Etsi brachium protendebat, vas semper nimis alte erat. Tunc scabelli recordatus est et descendit ut id caperet. Primum super sellam id posuit, deinde enisus est. Nihil. Aut is nimis parvus erat aut vas nimis alte erat, ut eius mater dixerat. Decrevit igitur omnia ostia aperire, super mensulam alium pedem posuit alium super ostium apertum collocavit, ut altius adveniret. Vas nunc pauca centimetra tantum ab eo distabat. Manum extendit ut id raperet, sed crus ob adminiculi, id est ostii, instabilitatem vacillavit: delicia illa iam procul erat. Tam vacillavit ut aequilibrium perderet. Pueri mater post nonnullas horas tantum casum animadvertit. Vane clamavit.
Nemo umquam aperuit vas illud, quod quadraginta annos clausum permansit donec, domo alienata, possessores novi in purgamenta id iactaverunt.