De “siesta” demolienda

Hispani appellant “siesta” brevem refectionem cottidianam quam primo tempore postmeridiano agunt. Verbum “siesta” ex aetate Romana originem capit. Hora sexta erat enim pars diei inter meridiem et horam tertiam comprehensa, intervallum temporis in quo horae calidiores erant. Tale momentum postprandiale aptum erat ad vires recuperandas ut negotia diei pergi possent. Romanorum consuetudo in Peninsula Hiberica permansit usque ad tempora nostra et in orbis terrarum aliis regionibus diffusa est.

siesta2

“Echarse la siesta” mos est valde diffusus etiam in Europa. Secundum inquisitionem quandam, pauci Hispanicorum (9%) meridiari videntur, autem Germani (22%), Itali (15%), Britanni (14%) et Lusitani (8%) saepius et ex consuetudine ad meridiationem se dant.  Enim maior pars Hispanicorum, qui in magnis urbibus vivunt, meridiari non solent, praesertim quia longe a propriis domibus laborant vel quia moram post prandium sibi concedere non possunt. Hoc enim eos cogeret laboris diem nimis sero terminare. Hic usus igitur tam Hispanus quam putatur non est.

siesta_JoséLuisGarciaPascual
Siesta (José Luis Garcia Pascual)

Cupiditas dormiendi naturalissima est. Enim, post pastum, sanguis e systemate nervoso ad systema digestivum it. Hic status somnum provocat, quam ob rem corpus nostrum parvam refectionem petit ad pastum digerendum et ad energiam acquirendam ut diem reliquum prosequi possit. Demonstratum est quantum bona meridiatio menti corporique prosit.

Sed meridiatio sub ferreis condicionibus agenda est:

  • meridiatio optima non plus quam mediam horam durare debet, ne in cerebro nostro somnus profundus incipiatur;
  • meridiatio non agenda est statim post pastum, quia illo in momento processus digestivus initium habet;
  • melius est in sponda vel in pulvinari meridiari potius quam in lecto, quia hic ultimus somnum levem non favet, rem hanc maxime exoptandam.

siestaomer

Quid igitur vobis augurare possum? Somnum non brevem nec nimis longum, sed plenum.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...