De schola Italica

Spectavi heri vesperi emissionem televisificam (Otto e Mezzo) in qua de statu praesenti scholae Italicae disserebatur. Emissioni intererant Paulus Crepet (Paolo Crepet), notus psychiater, Marina Boscaino (Marina Boscaino), profestrix linguae Latinae et Italicae in quodam lyceo classico Romano, et Carlus Ratti (Carlo Ratti), architectus et docens Academicus apud Universitatem Bostoniensem “MIT” nomine. Aspectabilis fuit disputatio inter tres oratores qui opiniones sensibiliter differentes de quaestione tractata habebant. Medicus enim valde criticum se praebuit erga scholam Italicam, ream esse, eius sententia, nec satis selectivam nec satis severam. Psychiater ad eius thesim sustinendam recordatus est altissimi numeri studentium (Examina Maturitatis 2017) qui omni anno examen maturitatis sine problematibus apparentibus superant. Lamentavit etiam nimiam ingerentiam discipulorum parentium in rebus didacticis et eorum propensionem ad liberos semper iustificandos. Magistra Boscaino asseruit autem docentes non severos, sed graves, auctoritate praeditos esse debere; tali modo et alumnis et eorum parentibus congredi possunt diversos ambitus potestatis explicando. Secundum profestricem Boscaioli enim in societate hodierna universaliter conglobata schola quoque sua producta vendit; quam ob rem utentium rogationes ignorare possibile non est. Pro parte sua architectus Ratti se systematis educativi Anglici aestimatorem esse dixit, id est fautor generis scholae quae discentis personam in medio ponit loco et eum artficem propriae scientiae reddit, secundum principia artis docendi quae Italice “costruttivismo” appellatur. Et cum architecto Ratti et cum magistra Boscaino consentior. Enim abhinc nonnullos annos in schola mea methodum didacticum ab academico laudatum experior, bonos exitus obtinens, non severitate sed via auctoritatis in docendo utens.

Educatione
“Educatio non nocet, abutimini”.

Quid de scholis vestris, cari lectores? Me certiorem faciatis, quaeso.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...