Heri fuit dies extraordinarius: magna pars Cremonensium domum et cetera negotia reliquit et affluxit ad stadium recentissime renovatum, ubi turma urbis nostrae pedifollium solite ludit. Aedificium surgit non longe a domuscula mea. Utrique in imagine sequente capiuntur.

Pedifollii fanatici stadii ampliati omnes gradus referserunt et tunc primum sedere potuerunt in nova aedificii parte. De area agitur quae longe inaccessibilis permansit, sed post refectionem recentem tecta est et spectatoribus denuo accessibilis est facta.

Cum arbiter sibilum initii emisit, omnes «typhosi» – tali modo pedifollii fanatici italice appellantur – emiserunt dissonum boatum, agitantes vexilla et sonantes corniculas. Deinde ludus initium habuit. Utraequae turmae inter se maxima alacritate certaverunt. Transactis enim una hora et triginta minutis, neutra turma adhuc metam obtinere quiverat. Et ecce tonitrum ingentem reboare per stadium audivi. Lusor enim noster Michaelis Cavion follem in portam proiecit ictu vehementi et exacto. Retis auctor currere incepit huc illuc velut amens, pluriens iactans per aera brachia, dum alii lusores Cremonenses eum cingere brachiis conabantur. Nonnulli eum fervide basiaverunt, quasi peregisset gestum heroicum. Paulum post, sibilum finis arbiter sonuit.
Typhosi Cremonenses, gestientes irrefrenabili gaudio, vias stadio propinquas pacifice invaserunt turmatim. Iactabant ad aerem vexilla et elatis vocibus celebrabant victoriam turmae cordis.