Ut fortasse scitis, lectores benevoli, placet mihi aenigmata vobis proponere. Cum aenigma sequens longum sit, o lectores audaces, patientia vestra vero non brevis esse debet, si ad solutionem pervenire vultis.
Aenigma de alfis
In alforum vico duo tonsores tantum sunt, Campanula et Asphodelus. Campanula tabernam splendidam habet, bellaria sapidissima clientibus offert et optimam tonsuram semper gerit. Asphodelus autem capillos male secatos gerit, eius taberna incomposita est et, etiamsi non fumat, cineris receptaculum semper plenum est. Quem tonsorem sineres capillos tuos secare, antequam ad florum festum eas?
Plane hoc mihi explices, quaeso.