Quidquid praecipies, esto brevis

Breviter narrare sine verbis redundantibus non facile est, sed non impossibile. Clara exempla concisionis sparsa sunt per litteras. Etiam Cicero, qui putabat brevitatem saepe obstare praesertim in narrando, quia obscuriorem orationem facit et minus suasoriam, fabulam perbrevem scripsit:

 L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet, neque diu ulla vox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: “Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes.” Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab iis significantur contemnere. (De divinatione, I,46)

Nec desunt exempla huis generis in litteris recentioribus. Brevissima omnium toto in orbe terrarum videtur esse narratio ab Augusto Monterroso scripta cui titulus est De dinosauro:

El Dinosaurio 

Cuando despertó, el dinosaurio todavía estaba allì.

(Cum experrectus est, dinosaurus adhuc hic stabat.)

 

Septem verba auctori sufficiunt ad rem magni momenti dicendam: cur valet expergisci, si omnia genera bestialitatis, ferociae et barbariei in mundo dominare pergunt? Fortasse melius est dormire prosequi…

the-good-dinosaur_

Re vera obliviscendum non est septem numerum cabbalisticum esse perfectionem significantem. Ideo Monterroso aliud dicere velle videtur: cum nos expergiscimus, consci fimus amentiae nostrae. Talis conscientia nos inducit ad progressionis viam persequendam. Saevitas, barbaries et irrationalitas tantum sunt itineris gradus qui ad perfectionem ducunt.

 

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...