Scribere est cogitamentis musicam dare, vocem, sensum formamque eis tribuere. Scribere cogitationes insequi significat ut eae in ordine ponantur. Scribere est et realitatem imitari et eam ipsam evertere. Enim scriptura est versatilis: nunc clara, polita, diligens, ornata, verecunda, nunc confusa, impudens, pugnax, rebellis, rerum novarum cupida.

Scriptura scriptura esse debet, non algebra et signis statutis debet verba repraesentare, exprimere et suscitare affectus ideasque.
Sed quid est ista caterva consonantium, ista multitudo punctorum minutorum, parvarum linearum, spatiunculorum, punctorum exclamationis duplicium tripliciumve instrumentis electronicis impressa? Num revivescunt hieroglypha? Num affectus ideasque non scribere sed repraesentare volumus?
Revertamus igitur ad calamum nec verba sequentia praetermittamus:
amat qui scribit, pedicatur qui legit,
qui auscultat prurit, pathicus est qui praeterit.
Ursi me comedant et ego verpa<m> qui lego.
Sapientia verba… omnia quae scribis saepe mihi grata sunt !
"Mi piace""Mi piace"
Gratias maximas! Verba tua ad pergendum me incitant.
"Mi piace""Mi piace"