Gratum est quod aliis placeat, id est quidquid nos gratos aliis reddat. Gratiosus est igitur homo qui apud homines in summa aestimatione sit (e.g., Diodorus […], homo nobilis propter virtutem splendidus et gratiosus (Cicero, In Verrem, 4.38)) vel qui gratiis fruatur (e.g., ex altera parte solus, et exsul, damnatus; ex altera parte homo potens, gratiosus (Quintilianus, Declam. CCLIV)). Femina autem gratiosa putatur, si venusta, fascinans, suavis apparet (e.g., Artifex, se captum amore sensit. Alexander ei dono dedit gratiosam, formosam, et carissimam puellam (L. Justiniani Epistola, XV); Ille, qui eum in vinculis habebat, quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat… (Gesta Romanorum, V)).

Gratia est dos naturalis, in qua pulchritudo, suavitas, elegantia, simplicitas adduntur. Ars artificose materiae dare quit gratiam quae Natura naturaliter dat corporibus indolibusque. Purae atque harmonicae Antonii Canova Tres Gratiae formas terrenas sublimando pulchritudinem serenantem producunt , solam quae aeterna fieri potest.

Attributum divinum est autem gratia secundum religionem Christianam, quae tali verbo designat favorem Dei pro humanitate et eius redemptione. Gratia est Dei constans auxilium, quod propter imbecillitatem naturae humanae necessarissimum est. Iam Sanctus Paulus scripsit: ubi […] abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. 5,20). Gratia est etiam fons auctoritatis et potentiae meritae: “Mathilda Dei gratia, si quid est”, Comitissa Mathildis scribebat in ima pagina. Gratiosa insuper est Maria Virgo (Salve, puella, gratiosa Mater Virgo omnium castissima… (Magnum Promptuarium Catholicae devotionis, Pars II, caput VII)), quia mater Christi erga filios suos semper sollicita est.

Etimsi gratia relativa est, tamen quae est gratiosa talis semper manet, etiam post mortem.
