De arte feminarum fascinandarum

In actis diurnis Cremonensibus cottidie legere possumus epistulas varias a lectoribus ad diarii rectorem missas. Ex quibus aliae seriae et graves sunt, aliae facetae et lepidae, aliae bene aliae male scriptae. Nudius tertius quidam vir Bononiensis in lucem dedit epistulam “semiseriam”  in qua auctor consilia exacta dat hominibus qui feminarum studium suscitare nequeunt. De penthalogo agitur quem vobis propono.

IMG_8452

  1. Catulum emere. Melius si animal femina est. Flocco roseo adornata, cum ea deambuletis: catella attrahet plus quam taberna sorbillorum glaciatorum in deserto.
  2. Nolite timidi esse et artificem qui est in vobis excitate. Ampla tunica alba, ricinio et vasconio indutis, ad hortos publicos eatis tela peniculisque praediti: etiamsi numquam Renoir fietis, curiositas et feminei vultus pro vobis reservabuntur.
  3. Ars coquinaria nova oblectatio vestra erit. Quam seducens vir cum cincticulo sit fingere nequitis. Numquam de pediludio loquamini, sed de crustulis cum gingibere et de suppa ex asparagis facta: vir qui ollas contrectat securitatis sensum suscitat.
  4. Pedirotis prolabi discite. Solae subrotatae altiores vos reddent. Utcumque athleta irrefrenabilis est.
  5. Cari viri, si haec omnia vobis impossibilia sunt, nolite desperare. Saltem subridere discite. Feminae enim optimismum, laetitiam vivendi et eos qui bene secum stant diligunt.
Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...