De papilione et tinea

Abhinc duos annos in hac pagina nugas meas publico. Ad hanc rem celebrandam brevem fabellam scripsi. Benigne fruamini.

De papilione et tinea

farfalla-e-falena

Insectis, sicut hominibus, vita non facilis est. Aliis fortuna arridet aliis obstat. Papiliones et tineae, exempli gratia, etsi animalia eiusdem generis sunt, valde inter se differunt. Papilio creatura levis et gratiosa est, quae, inflata alarum versicolorium, e flore ad florem volitat et paulisper inter eos ad nectar bibendum insidet sub caelo aprico. Tinea autem foedum insectum est pingue et pilosum eiusque alae, coloribus atris tinctae, minime refulgent in tenebris in quibus latet ad praedatores vitandos. Sed, quia fortuna caeca est,  accidere potest ut aliquando partes invertantur: dum qui floret in calamitates incidit, qui desperabat florere potest. Olim enim papilio pulcherrimus, fessus propter longissimum et cottidianum volatum alis sine mora pulsantibus, decrevit se more tineae victurum esse neque solem adspecturum usque ad finem vitae suae. Rogavit igitur e tinea quadam ut locum suum caperet in naturae regno. Sine mora ulla tinea illa iam prima luce diei sequentis per aerem micantem volabat laetitia insana: numquam antea tepor solis alas suas calefecerat nec flores tam suaves pedes sui tetigerant. At, ebria felicitatis, paucos dies tantum supervixit, quia, dum, oculis clausis, incaute sinebat auras tepidas corpus suum blandiri, in vespam quandam incidit quae aculeo inclementi citatim eam pupugit et lautum pastum sibi sociisque suis paravit. Interdum papilio, blandimenta erga pulchritudinem propriam adhibita valde desiderabat et, taedio oppressus, cum teniae mortis nuntium audivisset, obscuritate relicta, pereleganter  volans redivit inter rosas rubras quas solite sugebat.

@dodecafonia scripsit

© Omnia iura reservata

Annunci

4 pensieri su “De papilione et tinea

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...