Si tempus tibi est, in spatiunculo meo maneas
Nescio utrum vos umquam audiveritis an non, sed incolae circa urbem meam viventes adhuc enarrant de Praefecto navis Barbanigra. Erat ille fur quidam arcanus, notus quia aliorum piratarum aurum absconditum furabat et id alibi occultabat. Inter terras ubi Barbanigra pedem posuit est etiam oppidulum meum. Maribus enim sulcatis, fluminis Padi litora tetigit et paulum apud nos versatus est. Notum est piratam nonnullum indicium semper reliquisse ad eius thesaurum inveniendum, et fingite mente quid mihi acciderit? Nuper repperi hoc ipsum indicium! Videtur igitur domus mea esse inter loca ubi navarchus ille pretiosum piratarum thesaurum celare decrevit. Agedum, inquisitio incipienda est! Me adiuves ut ad thesaurum perveniamus et fortunae in lucem reddantur!
Indicium primum est hoc:
venationem tuam incipias aurum persequendo in quodam loco frigido inquirendo…
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium primum
Indicium primum ad secundum indicium fert…
Pulsate et aperietur vobis. Ubi indicium quaerendum est vobis?
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium secundum
Indicium secundum ad tertium indicium ducit…
Sursum et deorsum, circumsecus, quid induis cum laetus ambulas in hortis?
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium tertium
Ad quartum indicium pervenisti. Et quintum iam paratum est…
Factum novum! Indicium novum! Illic, quod vides, es tu ipse!
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium quartum
Indicium quintum tibi nunc propono.
Quis sum ego? Morbidus sum et saepe albus. Tibi optatus sum cum tu es lassus.
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium quintum
Sextum indicium a te prope est, si eius manubrium in manibus tuis firmum iam est.
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium sextum
Non difficile est ad septimum indicium pervenire…
Quota hora est? Scisne tu? Tempus est videndi programma quod diligis tu!
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium septimum
Noli cessare pelliculas picturatas spectare, octavum indicium apud cochlearia semper videbis stare…
Hic tange ad solutionem tuam comprobandam: indicium octavum
Ubi prandes vas est plenum quod Plautus dicit vigilare avarum anxium et alienum…
Cito curre quo dico et invenire poteris nonum indicium! indicium nonum
Paucum deest! Indicium ultimum viam tuam illuminabit et praemium meritum impetrabis! indicium ultimum et thesaurum
Euge! Macte! Tandem thesaurus noster est!
@dodecafonia scripsit
© omnia iura reservata